A26815:1118
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Alexandro Farnesio, Belgij Hispanis obnoxij retro Imperatori, jam olim suasum, ut Antuerpia capta, ensem conderet ac baltheum. Idem videbatur nostro Heroi suadendum post Sylvam Ducis expugnatam. Nihil minus vero virtuti ad maxima quaeque see erigenti persuaderi potuit. Imperator de novis victorijs cogitare, hyemem consilijs, aestatem rebus gerendis impendere, occasionum nusquam segnis, tuendae Patriae aeque providus ac amplificandae. Isti curae, & aliquot in Flandria ac Zelandia munimentis designandis firmandisque annum M D cxxx. integrum imputavit. Minus favour videbatur felicitati Foederatae Belgicae Anus M D cxxxi. quum insignem Herois nostri destinationem, qua altera virtutis nostrae Carthago non dubijs indicijs petty videbatur, immanis tempestas cluderet, & in parts ire videretur. Integer tamen labi non debuit, quin cum eo in gratiam rediret, & decoribus retro quaesitis novum adderet. Nihil equidem intercedere potuit, quo minus Imperator de Joanne Nassovio, cognati quidem sanguinis, sed aliarum partium Duce, triumpharet. Imminebat is periculosa incursion littoribus vestris, & valida militum manu cum multo instrumento bellico in fluminum vestrorum flexus & angustias, majoribus navibus inaccessas, immissa, Tolam insulam, aliasque, velificationis istius incertas, varia formidine implebat. Improvido rerum, nec orae vestrae gnaro Imperatori imponi poterat, non Nostro, qui, priusquam classis ista Antuerpia solvisset, consilia hostis explorata habebat, nullo tamen nisi sagacitatis suae indicio. Quum enim, quo hoc apparatu navigari posset, non ignoraret, quo vellet hostis, vix haerere poterat. Circumacta itaque & cincta ista classy, provida Imperatoris cura, submisso etiam cum lecto milite Morganio & Domonovano poenas illa audaciae dedit, & hostis scapharum maxima part & omni instrumento exutus, ipseque praeda, vix Duce subducto, factus victory, adeo quidem ut captivorum numerus Commentarienses lassaret, & vix ergastula sufficerent. Exin Insulis, incursionibus id genus obnoxijs, prospectum, & nova Goereae, Clunderae, ac Brielae, & caeterae ad excursiones opportunae ripae munimenta accessere. Splendidius tamen adhuc vincendum erat, & laureae veteres cumulandae novis.
Alexandro Farnesio, Belgij Hispanis obnoxij retro Imperatori, jam olim suasum, ut Antuerpia capta, ensem conderet ac baltheum. Idem videbatur nostro Heroi suadendum post Sylvam Ducis expugnatam. Nihil minus vero virtuti ad maxima quaeque se erigenti persuaderi potuit. Imperator de novis victorijs cogitare, hyemem consilijs, aestatem rebus gerendis impendere, occasionum nusquam segnis, tuendae Patriae aeque providus ac amplificandae. Isti curae, & aliquot in Flandria ac Zelandia munimentis designandis firmandisque annum M D cxxx. integrum imputavit. Minus favere videbatur felicitati Foederatae Belgicae Annus M D cxxxi. quum insignem Herois nostri destinationem, qua altera virtutis nostrae Carthago non dubijs indicijs peti videbatur, immanis tempestas cluderet, & in partes ire videretur. Integer tamen labi non debuit, quin cum eo in gratiam rediret, & decoribus retro quaesitis novum adderet. Nihil equidem intercedere potuit, quo minus Imperator de Joanne Nassovio, cognati quidem sanguinis, sed aliarum partium Duce, triumpharet. Imminebat is periculosa incursione littoribus vestris, & valida militum manu cum multo instrumento bellico in fluminum vestrorum flexus & angustias, majoribus navibus inaccessas, immissa, Tolam insulam, aliasque, velificationis istius incertas, varia formidine implebat. Improvido rerum, nec orae vestrae gnaro Imperatori imponi poterat, non Nostro, qui, priusquam classis ista Antuerpia solvisset, consilia hostis explorata habebat, nullo tamen nisi sagacitatis suae indicio. Quum enim, quo hoc apparatu navigari posset, non ignoraret, quo vellet hostis, vix haerere poterat. Circumacta itaque & cincta ista classi, provida Imperatoris cura, submisso etiam cum lecto milite Morganio & Domonovano poenas illa audaciae dedit, & hostis scapharum maxima parte & omni instrumento exutus, ipseque praeda, vix Duce subducto, factus victori, adeo quidem ut captivorum numerus Commentarienses lassaret, & vix ergastula sufficerent. Exin Insulis, incursionibus id genus obnoxijs, prospectum, & nova Goereae, Clunderae, ac Brielae, & caeterae ad excursiones opportunae ripae munimenta accessere. Splendidius tamen adhuc vincendum erat, & laureae veteres cumulandae novis.