A26815:122
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Caeterùm Pontifex ubi rem omnem per nuncios intellexisset simul studio principem optimum demerendi, qui Amedeum Allobrogum ducem huic Nicholao 1diu adversantem deposita simultate conciliasset, simul quia quod factum est infectum reddi non potest, ne quidvis impunè sibi licere non putaret dum pro arbitratu suo cuncta dispensare ac distribuere soleat, in haec verba ⟨p. 66⟩rescribit. Nos decernentes per praesatae Sedis providentiam utilem & idoneam 2praesidere personam provision, &c. sexto Id, Maij. Pontificatu • imo: Sed quid sibi vult (inquis) hoc provisionis verbum? Nonn • potestatem sibi vendicat praeter meram consecrationem scilicet aliquid indulgendi? Ergone quoties providentiae aut provisionis injecta est mentio, tantam largiendi licentiam comminisci opus est? Sane Gulielmum Aultonum eadem voce usum fuisse, 3qui nec ausus nec potuit tam immensam sibi authoritatem unquam arrogare, non semel observavi; Ego inquit (nam obsignatis tabulis agendum est) Willi • um Waynslete in episcopum & pastorem hujus Ecclesiae eligo, (parum fortassis illud est) ac huic Ecclesiae provideo de eodem. Neque id alio fuisse consilio factum videtur, nisi ut authoritatem quam jure suo episcopi obtinebant maximam, perinde ac si à seed Romana primum effluxisset, illi acceptam denuo referrent. Quippe ex quo rerum Ecclesiasticarum summa potestas penes Archipresules Cantuarienses in Angliâ fuit, eos nimirum ut suos legatos nominabant Romani Pontifices; eo nimirum consilio, ut quaecunque in administration 4suà alii gessissent, universalem illam authoritatem illis semper acceptam serrent. Sed ut è diverticulo in viam iterum redeamus: Fundator ubi per suffragia cleri renunciatus esset Episcopus, regiâque voluntate confirmatus, dein coram illustri Archiepiscopo Johann Staffordio in aedibus Lamebithanis sacramento fidem obligasset, decimo quinto Kalendas Julias, jubente 5