A26815:1267
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Hoc decretum animi magnam illi tunc temporis invidiam conflavit, cum Lugduni studiosorum globus pro nescio quibus privilegijs suis fermento animi juvenili contra Professors tum•s••r•t, ac veluti Academicus quidam Pompeius omnes pro hostibus haberet, qui Reipublicae, hoc est, partibus eorum deesset. Solus enim Gruterus nulla ratione impelli potuit, ut aut in turbis illis locum, aut in suffragatoribus nomen haberet. Solus cum duobus Rosendalius fratribus, Aemilio & Jacobo, quorum Parens ex Ordinibus erat, pacem praetulit, hoc sibi privilegio vindicato, ut contra multitudinem, quae argumentum pessimi est, non timeret melius sentire. Amicis familiariter, fortuitis aperte, paribus constanter, summis intr•pide respondebat, nec si convicium faciendum esset vitio, cum fortuna loquebatur peccantis, sed cum peccante, palam objurgans quicquid silendo crederetur virtus. Haud illud dico, Boni viri, quod stulti libertatem vocant, sapientes libidinem & temeritatem sine judicio, sine obsequio, sine moderatione; sed ingenuitatem intelligo comem ac verecundam sine arrogantia, sine s•co, sine assentatione, non tamen sine velo. Nam apud summates quoque eandem personam illam agebat, verum pudenter & prudenter, malis bona exempla, bonis mala proponendo, ut hos & illos vel mala fama deterreret, vel bona gloria accenderet, historijs nonnunquam, interdum fabulis quandoque emblematis utens, & ut ita loquar, tibicinem verberans pro coquo. Juratum aliquem consiliarium dixisses non eorum à quibus stipendium, sed cum quibus argumentum & sermonem haberet. Non invenisses eum inter histrionales fautors & aurium Sirenes, qui tantum rosas loquuntur Dominis, & dulcia crusta semper suggerunt, sicut pueris solemus Elementa velint ut discere prima, nimis hercule obsequiosi Syri, nimis in consilijs propinandis solertes coqui, memores perpetuo Epigrammatarij, secundum cujus institutionem, Servus Domini debet habere gulam.
Hoc decretum animi magnam illi tunc temporis invidiam conflavit, cum Lugduni studiosorum globus pro nescio quibus privilegijs suis fermento animi juvenili contra Professores tum•s••r•t, ac veluti Academicus quidam Pompeius omnes pro hostibus haberet, qui Reipublicae, hoc est, partibus eorum deesset. Solus enim Gruterus nulla ratione impelli potuit, ut aut in turbis illis locum, aut in suffragatoribus nomen haberet. Solus cum duobus Rosendalius fratribus, Aemilio & Jacobo, quorum Parens ex Ordinibus erat, pacem praetulit, hoc sibi privilegio vindicato, ut contra multitudinem, quae argumentum pessimi est, non timeret melius sentire. Amicis familiariter, fortuitis aperte, paribus constanter, summis intrpide respondebat, nec si convicium faciendum esset vitio, cum fortuna loquebatur peccantis, sed cum peccante, palam objurgans quicquid silendo crederetur virtus. Haud illud dico, Boni viri, quod stulti libertatem vocant, sapientes libidinem & temeritatem sine judicio, sine obsequio, sine moderatione; sed ingenuitatem intelligo comem ac verecundam sine arrogantia, sine sco, sine assentatione, non tamen sine velo. Nam apud summates quoque eandem personam illam agebat, verum pudenter & prudenter, malis bona exempla, bonis mala proponendo, ut hos & illos vel mala fama deterreret, vel bona gloria accenderet, historijs nonnunquam, interdum fabulis quandoque emblematis utens, & ut ita loquar, tibicinem verberans pro coquo. Juratum aliquem consiliarium dixisses non eorum à quibus stipendium, sed cum quibus argumentum & sermonem haberet. Non invenisses eum inter histrionales fautores & aurium Sirenes, qui tantum rosas loquuntur Dominis, & dulcia crusta semper suggerunt, sicut pueris solemus Elementa velint ut discere prima, nimis hercule obsequiosi Syri, nimis in consilijs propinandis solertes coqui, memores perpetuo Epigrammatarij, secundum cujus institutionem, Servus Domini debet habere gulam.