A26815:1271
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Parem rationem habuit Gruterus linguae. E•si enim servitutem in ore minime gestavit, tamen linguam nunquam manumisit ad impietatem. Verbis utebatur, quae nec severam Catonis, nec teneram Hippolyti frontem offenderent, nec matronam averterent. Non ad fidem per juramenta loquebatur, sed ajebat simpliciter, quod esset, negabat simpliciter, quod non esset. Nunquam Joves nostros, qui per Inferos, & Inferorum Patrem; nunquam Pluton•s nostros, quiper Superos, & Superorum Regem in omni sermone jurant, imitaturus; neque sane eos qui per execrationes, si falsum dixerint, see coelo exhaeredant, orco mancipant, & maximo animarum plagiario suam resignant. Noster primum sibi credebat, quia nunquam ipsi verba dederat sua consuetudo, deinde aliorum de se opinioni credebat, quia non nisi bonam opinionem sibi secerat bene vivendo. Denique ita vivebat, ut juramento nunquam egeret, vel ut simplicissimum juramentum ipse esset injuratus Gruterus. Veritatem enim primis ab annis religiose coluit, & ad extremam aetatem à see serupulose exegit, ut si comparatio fuisset, sacile Aemilium Scaurum agere potuisset contra Verium Sucronensem, ac dicere, Utri creditis?
Parem rationem habuit Gruterus linguae. E•si enim servitutem in ore minime gestavit, tamen linguam nunquam manumisit ad impietatem. Verbis utebatur, quae nec severam Catonis, nec teneram Hippolyti frontem offenderent, nec matronam averterent. Non ad fidem per juramenta loquebatur, sed ajebat simpliciter, quod esset, negabat simpliciter, quod non esset. Nunquam Joves nostros, qui per Inferos, & Inferorum Patrem; nunquam Pluton•s nostros, quiper Superos, & Superorum Regem in omni sermone jurant, imitaturus; neque sane eos qui per execrationes, si falsum dixerint, se coelo exhaeredant, orco mancipant, & maximo animarum plagiario suam resignant. Noster primum sibi credebat, quia nunquam ipsi verba dederat sua consuetudo, deinde aliorum de se opinioni credebat, quia non nisi bonam opinionem sibi secerat bene vivendo. Denique ita vivebat, ut juramento nunquam egeret, vel ut simplicissimum juramentum ipse esset injuratus Gruterus. Veritatem enim primis ab annis religiose coluit, & ad extremam aetatem à se serupulose exegit, ut si comparatio fuisset, sacile Aemilium Scaurum agere potuisset contra Verium Sucronensem, ac dicere, Utri creditis?