A26815:1280
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Facile itaque constabat, aurum non petere, qui auri petitorem in occasion commodi sui reprehenderet. Alius ita respondisset, ut Caesari labor meus non displiceret, votum fuit, ut & placeret, non ultra votum, sed supra spem fuit. Atque in eo judiciumne Caesaris admirer, an in tanta dignitate tantam dignationem, ut eujus erat tantum ignoscere suum putaverit & studia nostra cognoscere, & in illis praeter meritum publicum aliquod suum debitum agnoscere, cum denique explicasset quid sentiret de nostro libro, explorare etiam quid nos sentiremus de ejus liberalitate. Difficile certamen mihi constitutum est cum Caesaris munificentia, & mea modestia. Si liberius peto, periculum est, ne decoctor mei pudoris videar & avarus, si verecunde, ne magnitudinis Caesareae detrectator videar, & superbus, & mihi malevolus. Hoc unum exprimo, Caesari, opes mihi opus esse, praeter libros & liberos parum esse. Quam multum ille dare velit, non definio, sed quam multis. Unus enim non sum, nisi quod ab uno me tam multi alumni petunt, ut non alantur, nisi multis. Vos, ô Viri Consiliarij, agite meam causam, quam jam Caesar probavit, & ita tamen credite, mihi egenti satis fore ad accipiendum propter Virtutem, quicquid abundantissimo Caesari satis erit ad dandum propter fortunam. Alia oratio fuit Gruteri, qui quidem muneris arbitrium Caesari remisit, sed excepit aurum. Putabat Wakherus forte Grutero gratum fore, si quid splendoris Insignibus ejus Gentilitijs à Caesar adjiceretur. Posse enim veterem Nobilitatem ejus novo tanti Principis favour multum ornari; sed Gruterus & huic sententiae intercessit. Tantum enim abesse dixit, ut honoratior esse cupiat Insignibus, ut sit his ipsis, quae habeat à majoribus, oneratior quam velit. Haud enim rem magnam, ut decoram sibi videri, Equitem see jactare Brabantiae aut Flandriae, cui neutrubi vel locus sit, vel fundus, vel certefructus, aut foris census, aut equus, aut omnino cantherius, vel quod brevius dicitur, qui sit Exul.
Facile itaque constabat, aurum non petere, qui auri petitorem in occasione commodi sui reprehenderet. Alius ita respondisset, ut Caesari labor meus non displiceret, votum fuit, ut & placeret, non ultra votum, sed supra spem fuit. Atque in eo judiciumne Caesaris admirer, an in tanta dignitate tantam dignationem, ut eujus erat tantum ignoscere suum putaverit & studia nostra cognoscere, & in illis praeter meritum publicum aliquod suum debitum agnoscere, cum denique explicasset quid sentiret de nostro libro, explorare etiam quid nos sentiremus de ejus liberalitate. Difficile certamen mihi constitutum est cum Caesaris munificentia, & mea modestia. Si liberius peto, periculum est, ne decoctor mei pudoris videar & avarus, si verecunde, ne magnitudinis Caesareae detrectator videar, & superbus, & mihi malevolus. Hoc unum exprimo, Caesari, opes mihi opus esse, praeter libros & liberos parum esse. Quam multum ille dare velit, non definio, sed quam multis. Vnus enim non sum, nisi quod ab uno me tam multi alumni petunt, ut non alantur, nisi multis. Vos, ô Viri Consiliarij, agite meam causam, quam jam Caesar probavit, & ita tamen credite, mihi egenti satis fore ad accipiendum propter Virtutem, quicquid abundantissimo Caesari satis erit ad dandum propter fortunam. Alia oratio fuit Gruteri, qui quidem muneris arbitrium Caesari remisit, sed excepit aurum. Putabat Wakherus forte Grutero gratum fore, si quid splendoris Insignibus ejus Gentilitijs à Caesare adjiceretur. Posse enim veterem Nobilitatem ejus novo tanti Principis favore multum ornari; sed Gruterus & huic sententiae intercessit. Tantum enim abesse dixit, ut honoratior esse cupiat Insignibus, ut sit his ipsis, quae habeat à majoribus, oneratior quam velit. Haud enim rem magnam, ut decoram sibi videri, Equitem se jactare Brabantiae aut Flandriae, cui neutrubi vel locus sit, vel fundus, vel certefructus, aut foris census, aut equus, aut omnino cantherius, vel quod brevius dicitur, qui sit Exul.