A26815:1284
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Diogenem audire videor, cui cum servus unicus aufugisset, turpe est, inquit, Manen (nam id nomen servo) sine Diogene posse vivere, Diogenem sine Mane non posse. Ita Gruterus turpe duxit divitias see carere posse, se non posse carere divitijs. Est enim & aurum & argentum quoddam mancipium, nisi quoties mancipia facit ex dominis, & quanquam custoditur centum clavibus, tamen aliquando fugit. Sapienter igitur Gruterus cum mancipium hoc retrahere •ine labore non posset, cum contemtu omisit, & cum unius fugitivi indolem cognovisset, reliqua non desideravit. Quid usitatius est in Academijs nostris, quam Convictorum frequentia apud Professores, quorum in familia aluntur, qui vicissitudine justissima eorum familiam alunt? Quis inculpatior modus, quamdiu modus est, cum commodo suo alijs gratificandi? Nunquam tamen Gruterus hunc morem domum suam introduxit, quia rem tam necessariam, quam per se humanissimam culpa avaritiae pridem, & in alios suspicio contaminavit. Nam postquam non commodi, sed quaestus causa locupletum liberos captare placuit, postquam favour olim hospitij factus est ambitus; postquam molestia meruit aemulationem, nec aemulatio timuit molestiam, quia speravit lucrum, inde factum est, ut vitium maneat apud malos, convitium veniat etiam ad bonos. Jam quod aliqui juvenes frugalitati nondum maturos, & luxuriae praecoces domi suae virtuti magis corrumpunt, & pravitati magis exercent, aliud jam est facinus. Reperiuntur enim non pauci, qui totas annonas sub tecta congerunt, non ut necessitati parata sit copia, sed ut alumnis non desit, quod post satietatem esuriant, & post potum sitiant, coenantes usque ad prandia, & prandentes usque ad coenas. Sic fiunt contubernia tabernae, convictores compotores, impensae offensae, opes inopiae, luxus luctus, hospites hostes, & ut verissima cavillatione obsignem, receptors nimis saepe deceptores. Isthaec ne Grutorus eadem faceret, minime praetimebat, sed magis illud, ne cum nollet, laboraret invidia Tutoris, tamque iniquis oculis aspiceretur Cato, qui domi suae Liberalia non ferret, quam olim alter, quem foris non ferebant Floralia, ⟨p. 549⟩Idcirco cum alioquin officia sua patefaceret omnibus, in hoc eum nullus exoravit, ut mensam aperiret convictori, aut colligeret pensiones, Illustrium quoque constantissimas preces pari constantia deprecatus, ne rem non sui moris, non sui consilij à see contenderent.
Diogenem audire videor, cui cum servus unicus aufugisset, turpe est, inquit, Manen (nam id nomen servo) sine Diogene posse vivere, Diogenem sine Mane non posse. Ita Gruterus turpe duxit divitias se carere posse, se non posse carere divitijs. Est enim & aurum & argentum quoddam mancipium, nisi quoties mancipia facit ex dominis, & quanquam custoditur centum clavibus, tamen aliquando fugit. Sapienter igitur Gruterus cum mancipium hoc retrahere ine labore non posset, cum contemtu omisit, & cum unius fugitivi indolem cognovisset, reliqua non desideravit. Quid usitatius est in Academijs nostris, quam Convictorum frequentia apud Professores, quorum in familia aluntur, qui vicissitudine justissima eorum familiam alunt? Quis inculpatior modus, quamdiu modus est, cum commodo suo alijs gratificandi? Nunquam tamen Gruterus hunc morem domum suam introduxit, quia rem tam necessariam, quam per se humanissimam culpa avaritiae pridem, & in alios suspicio contaminavit. Nam postquam non commodi, sed quaestus causa locupletum liberos captare placuit, postquam favor olim hospitij factus est ambitus; postquam molestia meruit aemulationem, nec aemulatio timuit molestiam, quia speravit lucrum, inde factum est, ut vitium maneat apud malos, convitium veniat etiam ad bonos. Jam quod aliqui juvenes frugalitati nondum maturos, & luxuriae praecoces domi suae virtuti magis corrumpunt, & pravitati magis exercent, aliud jam est facinus. Reperiuntur enim non pauci, qui totas annonas sub tecta congerunt, non ut necessitati parata sit copia, sed ut alumnis non desit, quod post satietatem esuriant, & post potum sitiant, coenantes usque ad prandia, & prandentes usque ad coenas. Sic fiunt contubernia tabernae, convictores compotores, impensae offensae, opes inopiae, luxus luctus, hospites hostes, & ut verissima cavillatione obsignem, receptores nimis saepe deceptores. Isthaec ne Grutorus eadem faceret, minime praetimebat, sed magis illud, ne cum nollet, laboraret invidia Tutoris, tamque iniquis oculis aspiceretur Cato, qui domi suae Liberalia non ferret, quam olim alter, quem foris non ferebant Floralia,