A26815:1282
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Eulogy Jean Gruytère: PANEGYRICVS JAN▪ GRUTERO SCRIPTUS A BALTHASARE VENATORE.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Literae itaque quibus superiora Privilegia continebantur, sicut ejus generis mille alia, more quodam differendi, relictae sunt absque manu Imperatoris, absque signatione, nec postea unquam productae, quia nova Potestas facilius sua beneficia orditur, quam aliena absolvit, & novis curis occupata raro succedit in obligationem veteris promissi. Ita Gruterus luculentissimum munus nunquam accepit, & lauds Caesaris optimi sic celebravit, quasi integrum accepisset. Quod tamen non accepit, generosissimo vitio contigisse arbitror Gruteri, qui nihil minus à see impetrare poterat, quam ut frontem suam ad expugnandam muneris tarditatem roboraret; Principem vero appellando obtundere plane pudendum habebat. Noverat ille quidem consuetudinem Aulae, ubi impetrata saepe impetranda sunt, & è multitudine negotiorum cuique eruendum suum, neque sumenda verecundia, quod ea faciat tantum ad nostri oblivionem. Quia enim haec virtus tacet, nunquam exauditur, praesertim inter strepitus Magnatum, ubi magis opus contentione vocis, quam perseveratione decori. Sed non gerebat ille personam histrionalem, quam ex arbitrio Aedilis deponeret, & in alia fabula rex esset, in alia servus, suae magis constantiae tenax, quam flagitans alienae, perditurus potius cito, quam diu petiturus, deserturus etiam nonnunquam jus suum, quam asserturus, ubi vidisset sibi tricas nodari, dispendiorum haud inexpertus. Wittenbergae cum esset sua virtute sibi damnosus fuit. Evocaverat eum Septemvir Christianus primus, & evocaverat nuncio ob id proprie misso, ut Professionem Historiarum susciperet. Retinuit Gruterus nuncium in Borussia (in illis enim tunc oris degebat) donce in rheda uterque proficiscerentur cum sarcinis. Satis multum argenti quatuor equorum Auriga, tot milliarium iter, tot dierum prandia & coenae; menses autem, quibus illic morabatur, vix annum & suprema Christiano conficiebant. Quo defuncto placuit successoribus, ut in libro quodam, velut templo Concordiae convenirent omnes, & nomina subscriberent, quibus totum argumentum libri illius sine exception probaretur:
Literae itaque quibus superiora Privilegia continebantur, sicut ejus generis mille alia, more quodam differendi, relictae sunt absque manu Imperatoris, absque signatione, nec postea unquam productae, quia nova Potestas facilius sua beneficia orditur, quam aliena absolvit, & novis curis occupata raro succedit in obligationem veteris promissi. Ita Gruterus luculentissimum munus nunquam accepit, & laudes Caesaris optimi sic celebravit, quasi integrum accepisset. Quod tamen non accepit, generosissimo vitio contigisse arbitror Gruteri, qui nihil minus à se impetrare poterat, quam ut frontem suam ad expugnandam muneris tarditatem roboraret; Principem vero appellando obtundere plane pudendum habebat. Noverat ille quidem consuetudinem Aulae, ubi impetrata saepe impetranda sunt, & è multitudine negotiorum cuique eruendum suum, neque sumenda verecundia, quod ea faciat tantum ad nostri oblivionem. Quia enim haec virtus tacet, nunquam exauditur, praesertim inter strepitus Magnatum, ubi magis opus contentione vocis, quam perseveratione decori. Sed non gerebat ille personam histrionalem, quam ex arbitrio Aedilis deponeret, & in alia fabula rex esset, in alia servus, suae magis constantiae tenax, quam flagitans alienae, perditurus potius cito, quam diu petiturus, deserturus etiam nonnunquam jus suum, quam asserturus, ubi vidisset sibi tricas nodari, dispendiorum haud inexpertus. Wittenbergae cum esset sua virtute sibi damnosus fuit. Evocaverat eum Septemvir Christianus primus, & evocaverat nuncio ob id proprie misso, ut Professionem Historiarum susciperet. Retinuit Gruterus nuncium in Borussia (in illis enim tunc oris degebat) donce in rheda uterque proficiscerentur cum sarcinis. Satis multum argenti quatuor equorum Auriga, tot milliarium iter, tot dierum prandia & coenae; menses autem, quibus illic morabatur, vix annum & suprema Christiano conficiebant. Quo defuncto placuit successoribus, ut in libro quodam, velut templo Concordiae convenirent omnes, & nomina subscriberent, quibus totum argumentum libri illius sine exceptione probaretur: