A26815:1442
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Credidit autem semper Walaeus id praecipue ad suum profectum fecisse, quod edoceretur tantum à Grutero & Murdisono; nec mutare praeceptores aut transire classes cogeretur: ita enim facilius concipi quae à consuetis traduntur, ita melius proponi in quibus sciunt discipulos deficere. Sed & juvit amor quo eum praeceptores prosequebantur: qui tantus erat, ut postea Gruterus, praeteritis omnibus consangineis suis, eum liberorum suorum constituerit ⟨p. 606⟩tutorem. Juvit diligentia, ne de ingenio dicam: ut quam relaxationem animi alii ludis quaerunt, ille varietate studiorum assequeretur. Ubi tamen liberet de studiis cogitationes penitus feriatis diebus exuere, res obumbrare, & penicillo exprimere didicit, mediocri profectu.
His studiis imbutum Walaeum monuerunt praeceptores, jam tempus esse Academiam accedere: ibi melius quam in Schola Triviali ulterius informandum. Placuit autem prae caeteris Batava: quod & Middelburgo vicinior foret, & pluribus in quavis facultate Professoribus, ac celebrioribus quam Franequerana ornaretur.
Quare in Aprili Anni millesimi quingentesimi nonagesimi sexti Lugdunum adiit, eum cum matre deducente Johann Ytsenbachio, Ecclesiaste Middelburgensi: ac hospitium apud Thomam Spranckhusium, Ecclesiae Leydensis Ministrum, elegit; una cum Gersone Pannelio & Enocho Sterthemio, commilitonibus. Quibus omnibus, ut & liberis suis Theologiae studiosis, Spranckhusius placidis moribus, vera pietate praeivit.
Quare in Aprili Anni millesimi quingentesimi nonagesimi sexti Lugdunum adiit, eum cum matre deducente Johanne Ytsenbachio, Ecclesiaste Middelburgensi: ac hospitium apud Thomam Spranckhusium, Ecclesiae Leydensis Ministrum, elegit; una cum Gersone Pannelio & Enocho Sterthemio, commilitonibus. Quibus omnibus, ut & liberis suis Theologiae studiosis, Spranckhusius placidis moribus, vera pietate praeivit.