A26815:1443
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
His studiis imbutum Walaeum monuerunt praeceptores, jam tempus esse Academiam accedere: ibi melius quam in Schola Triviali ulterius informandum. Placuit autem prae caeteris Batava: quod & Middelburgo vicinior foret, & pluribus in quavis facultate Professoribus, ac celebrioribus quam Franequerana ornaretur.
Quare in Aprili Anni millesimi quingentesimi nonagesimi sexti Lugdunum adiit, eum cum matre deducente Johann Ytsenbachio, Ecclesiaste Middelburgensi: ac hospitium apud Thomam Spranckhusium, Ecclesiae Leydensis Ministrum, elegit; una cum Gersone Pannelio & Enocho Sterthemio, commilitonibus. Quibus omnibus, ut & liberis suis Theologiae studiosis, Spranckhusius placidis moribus, vera pietate praeivit.
Quare in Aprili Anni millesimi quingentesimi nonagesimi sexti Lugdunum adiit, eum cum matre deducente Johanne Ytsenbachio, Ecclesiaste Middelburgensi: ac hospitium apud Thomam Spranckhusium, Ecclesiae Leydensis Ministrum, elegit; una cum Gersone Pannelio & Enocho Sterthemio, commilitonibus. Quibus omnibus, ut & liberis suis Theologiae studiosis, Spranckhusius placidis moribus, vera pietate praeivit.
Ingressus Academiam Walaeus, animadvertit statim maximum sibi ad promovenda studia adjumentum Latinam Graecamque linguam, & Philosophiae fundamenta conferre; earum enim cognitionem difficillime acquiri posse, ubi constringi juventus non solet ut quaedam memoriae mandet, quaedam repetat: & rarissime ad ea se Professores dimittere, qui promovere studia etiam doctiorum Auditorum cogantar. Quare primum annum, quo alii circumspicere tantum solent, quae studia aggredi debeant & quomodo, seriis doctrinae curis potuit impendere.