A26815:1439
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ita commotus Antonius statuit omnem operam suam studiis dicare; & i• petrata parentum venia, Middelburgens•m Trivialem scholam adiit. Hujus regimini praeerat Jacobus Gruterus, vir sedulus, & in Graeca Latinaque li••eratura ita versatus, ut eo tempore nulli Belgarum cedere crederetur. Qui coadjutorem tantum unicum habuit Johannem Murdisonium, Philosophum acutum & solidum, non ita multo post Philosophiae in Academia Leydensi Professorem: ut ea schola perpetuo egregiis exornata praefectis fuit, quae & postea Jacobum Meivartium, Academiae Groninganae, Justum Lyraeum, Ultrajectinae, &, qui merebatur primo nominari, Adrianum Hecreboord, Leydensi Professors dedit.
Ita commotus Antonius statuit omnem operam suam studiis dicare; & i• petrata parentum venia, Middelburgens•m Trivialem scholam adiit. Hujus regimini praeerat Jacobus Gruterus, vir sedulus, & in Graeca Latinaque li••eratura ita versatus, ut eo tempore nulli Belgarum cedere crederetur. Qui coadjutorem tantum unicum habuit Johannem Murdisonium, Philosophum acutum & solidum, non ita multo post Philosophiae in Academia Leydensi Professorem: ut ea schola perpetuo egregiis exornata praefectis fuit, quae & postea Jacobum Meivartium, Academiae Groninganae, Justum Lyraeum, Ultrajectinae, &, qui merebatur primo nominari, Adrianum Hecreboord, Leydensi Professores dedit.
Cohabitabat Grutero Murdisonus quare ut ejus genii penitiorem notitiam haberent, iisque familiarius uteretur, Gruteri mensae Antonius adhibitus […]. Ne tamen quorundam puerorum indecoris moribus, aliquid ei de morum s•• vitate decederet, parents eum domi coenare voluerunt: ut si quid vitii contraxisset, id animadvertere possent & emendare.
Cohabitabat Grutero Murdisonus quare ut ejus genii penitiorem notitiam haberent, iisque familiarius uteretur, Gruteri mensae Antonius adhibitus . Ne tamen quorundam puerorum indecoris moribus, aliquid ei de morum s vitate decederet, parentes eum domi coenare voluerunt: ut si quid vitii contraxisset, id animadvertere possent & emendare.