A26815:1452
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Potuit autem sine manuductore pergere, quod singularum partium Philosophiae solida à Murdisono hausisset fundamenta. Sedulaque auctorum lectione creditus est tantum in Philosophia profecisse, ut inter commilitones suos emineret: frequenterque opponendo ea Disputationum Praesidibus objiceret, è quibus se decore satis nequirent extricare. Erat enim in inveniendo subtilis, in excogitando promptus, in explicando planus, in urgendo acris: quae quo magis cum respectu proponebat, co à majori judicio proficisci videbantur.
Philosophiam praecipue voluit ad Theologiam dirigere: & quo id meliori judicio fieret, perpetuo magni Theologi consilio arbitratus est se indigere. Quare cum bona Spranckhuysii venia hospitium mutavit, & ad Francisci Gomari mensam acc•ssit; cubiculum in proxima domo conduxit, in Gomar• aede• migraturus, ubi contingeret aliquod vacare: quod post aliquot demum menses evenit.
Ornabant hoc tempore facultatem Theologicam, Franciseus Jenius, Theologus prosundae eruditionis, gravis, & judicii plenus: Lucas Tr•l•atius pa••r▪ solidus & excitatus: Franciscus Gomarus, vir multijugae eruditionis, ferventi zelo & vehementi. Aestimavit autem Walaeus prae caeteris Junium, & ad illius se exemplar conatus est conformare.