A26815:1478
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Viderat jam Walaeus, audierat, didiceratque ea quae Theologiae studioso moram injicere Genevae possunt. Et etiamsi nulla satietas suboriretur urbis, abundantis annonae, lacubus fluminibusque irriguae, hortis amoenae, conversation civium suavissimae; voluit tamen, ad majorem ingenii cultum, locum mutare.
Viderat jam Walaeus, audierat, didiceratque ea quae Theologiae studioso moram injicere Genevae possunt. Et etiamsi nulla satietas suboriretur urbis, abundantis annonae, lacubus fluminibusque irriguae, hortis amoenae, conversatione civium suavissimae; voluit tamen, ad majorem ingenii cultum, locum mutare.
Kalendis itaque Junii Seculi decimisexti, à non paucis Belgarum Lausannam usque eductus. Cum ibi nihil inveniret quod morari Theologiae candidatum posset, Bernam festinavit: ubi fortuitus eum per duos menses stitit casus.
Equus meritorious Lausannam Berna venerat, quo Lausanna Bernam vehebatur; Bernae autem demum animadversum suit, illi sub sella costas diffractas esse: quare equarius pretium sibi equi à Walaeo solvi voluit, etiamsi non ••via judicia extarent jam ante id equo obvenisse. Cum autem ad aequas conditiones adigi equarius non posset, cogebatur Walaeus lites sequi.
Equus meritorius Lausannam Berna venerat, quo Lausanna Bernam vehebatur; Bernae autem demum animadversum suit, illi sub sella costas diffractas esse: quare equarius pretium sibi equi à Walaeo solvi voluit, etiamsi non ••via judicia extarent jam ante id equo obvenisse. Cum autem ad aequas conditiones adigi equarius non posset, cogebatur Walaeus lites sequi.