A26815:148
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Hanc funestam bonorum civium stragem, vel quia futuram Wintoniensis multò anteà praevidebat, vel quia tacitus apud se indignam Eboracensis conditionem deplòrabat, quem infinitis impotentissimae melierculae injuriis expositum viderat; et propterea neque interesse ipse Winton. neque ulla diutius insignia gestare sustinebat; quibus pro temporis ratione, etiam ad nobilissimum & optimum quemque opprimendum uti cogeretur: Certum illud est gravi suspicione apud Pium secundum pontificem maximum laborasse eum, quasi parum fidelis in obsequio Regis permansisset, aut quasi medius inter duos fortunam expectasset (cujus criminis insimulatus Johannes Tiptoftus Vigorniae 1Comes & in publico Nobilium consessu reus peractus, capitis judicium pertulit, securi percussus.) Sed hac infamia Rex eum liberavit scriptis ad Papam litteris in haec verba.
- 1Bal••us. E libro Jo. Rid in Coll. Corp. Christ. Cantalrig.Bal••us. E libro Jo. Ryd in Coll. Corp. Christ. Cantalrig.
Beatissime pater humillimâ recommendatione praemissâ, cum devotissimis pedum osculis devotorum. Fidelem at que catholicum principem rem dignam peragere credimus quotiens praeclaros & benemeritos viros vestrae sanctissimae paternitati curamus addicere: ut perinde bonis juxta sua merita conàigna virtutum praemia liberalitèr irrogentur, & de eisdem sinistra sentiendi, si fortè per aemulos & falso quicquam deferri contigerit, eccasio quaelibet amputetur. Hinc est beatissime pater quod, quum nuperrimis his temporibus, quibus vehementi & civili quadam tempestate, regni nostri publicus status gravem jacturam senserit, ne pernicibus evolans alis ambigua fama, veris nonunquam falsa permiscens, unà cum noxiis viris insontes alios & in nullo demeritos in culpam trahat: Animo nobis est, vehementer & cordi, clarissimo viro fortasse per aemulos tracto in infamiam, nostro testimonio quantum in nobis est omnem adimere culpam, huic praesertim quem plurimùm carum habemus, Reverendo in Christo patri Willielmo Winton. Episcopo: Cujus cum opera & obsequiis, in regnis nostris gerendis non parum usi sumus, in nihilo tamen eum excessisse testamur quô justè denigrari possit aut debeat tanti fama Praelati, quam hactenus omnium ore constat intemeratam extitisse. Ea certè put atur in eo vitae & honestissimae conversationis integritas, ut deo placeat, & regni nostri majors & inferiores status hominum bonam & synceram de eo opinionem sentiant, in sanctam Apostolicam sedem devotum semper fuisse & obedientem filium testes sumus, pro quâ nec unquam instare destitit, quô minùs omni conatu, honorem, reverentiam & obedientiam, sacrae Sedi debit as, omnibus terrenis re & verbo anteponeret. Haec quum ità sunt beatissime pater, rogamus quô valemus devotius sempèr pssimam paternitatem vestram, ut ad partem positis aemulorum commentis, si que in hujus nostri & indubitati testimonii contrarium referuntur, eum uti fidelem ac devotum filium vestri status & nostri, pacisque zelatorem quem ob sua merita uti colendum patrem honour amus, & plurimo dignum honore censemus, in uberiorem gratiam sedis Apostolicae, virtutum suarum & nostrarum precum intuitu gratiosè velitis admittere, atque in gerendis ejus negotiis in curam G. V singularitèr habere recommissum.