A26815:161
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
A26815:161
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Clarissimae sunt (ut mihi quidem videntur) haec voces: Ad te constantissime praesul rem omnem referendam putavimus. Et, His perturbationibus exitum imponas &c. Neque praeter Cancellarii munus, tàm commodè quidquam exprimunt; sed de tempore nihil habeo quod definiam: nam probabiles rerum conjecturas sequi omninò non placet, quarum vestigiis ut aliquando ad veritatem pervenitur, ità frequentiùs à scopo aberratur. Maecaenas interim si ⟨p. 85⟩bonus fuerit & in Academicos benignus, cujus authoritate ornati, & ope adiuti fuerint, quemque ipsorum commodis & dignitati ubique praesentem senserint, loquatur vel me tacente manuscriptum Epistolae exemplar, quod in selectissimâ Collegii Corporis Christi apud Cantabrigienses Bibliothecâ custoditur.
Non potuerunt (Amplissime praesul) tua nos ingentissima beneficia deterrere, 1quo minus pro communi Reipub. nostrae utilitate, si quid ipsius interesset, ad tuam praestantiam conscriberemus. Est enim (ait Cicero) nobilis animi atque ingenui, cui multum debeas, plurimum veil debere. Quapropter quum statuentibus jam nobis ad novarum scholarum perfectionem prorsus incumbere, tuum quoque subsidium ad eam rem perquam opportunum videatur: te rogamus (optime pater) ut qui semper ad communes utilitates amplectendas, tuâ sponte satis incitatus es, nostris etiam precibus ad eas ipsas incitari velis. Atque ut intelligas quid est quod tantoperè cupimus, desunt profecto nobis aedificiales machinae adeò quidem ad nostrum institutum necessariae, ut sine his nihil aggrediendum sit, quas si de integro parabimus, necesse erit tum grandem in illis pecuniam exhauriri, tum expectati operis consummationem diutius retardari: quibus equidem malis, te unum imprimis (magnifice praesul) facilè mederi posse intelligimus, si vel illis aedificialibus instrumentis, quae ad tui clarissimi Collegii fabricam comparatae sunt, utendi nobis copiam feceris. Hoc certe nihil erit nobis vel ad levandos sumptus, vel ad celeritatem conficiendi, accommodatius. Quod si nostrâ causà facturum te recipis, curabimus equidem nos, ut gratiarum actiones tibi faeneremur. Nam quùm pro illis meritis quae non rogatus ultrò contuleris, magnas tibi gratias agere debemus: tùm pro his quae postulantibus nobis concesseris multò maximas agemus & habebimus. Et faeliciter valeat tua sancta paternitas, reverend praesul ac domine.
Non potuerunt (Amplissime praesul) tua nos ingentissima beneficia deterrere, 1quo minus pro communi Reipub. nostrae utilitate, si quid ipsius interesset, ad tuam praestantiam conscriberemus. Est enim (ait Cicero) nobilis animi atque ingenui, cui multum debeas, plurimum velle debere. Quapropter quum statuentibus jam nobis ad novarum scholarum perfectionem prorsus incumbere, tuum quoque subsidium ad eam rem perquam opportunum videatur: te rogamus (optime pater) ut qui semper ad communes utilitates amplectendas, tuâ sponte satis incitatus es, nostris etiam precibus ad eas ipsas incitari velis. Atque ut intelligas quid est quod tantoperè cupimus, desunt profecto nobis aedificiales machinae adeò quidem ad nostrum institutum necessariae, ut sine his nihil aggrediendum sit, quas si de integro parabimus, necesse erit tum grandem in illis pecuniam exhauriri, tum expectati operis consummationem diutius retardari: quibus equidem malis, te unum imprimis (magnifice praesul) facilè mederi posse intelligimus, si vel illis aedificialibus instrumentis, quae ad tui clarissimi Collegii fabricam comparatae sunt, utendi nobis copiam feceris. Hoc certe nihil erit nobis vel ad levandos sumptus, vel ad celeritatem conficiendi, accommodatius. Quod si nostrâ causà facturum te recipis, curabimus equidem nos, ut gratiarum actiones tibi faeneremur. Nam quùm pro illis meritis quae non rogatus ultrò contuleris, magnas tibi gratias agere debemus: tùm pro his quae postulantibus nobis concesseris multò maximas agemus & habebimus. Et faeliciter valeat tua sancta paternitas, reverende praesul ac domine.
Ipsa meherculè Scholae theologicae testudo, si loqui potuisset, Wintoniensi 1gratias referret vel hoc nomine maximas; quippe quae per totos sexaginta annos, illustrissimorum principum & magnatum beneficientiam experta, non nisi admotis jam tandem insignissimi praesulis machinis absolui potuisset. Fato siquidem debebatur illi, utpote Scholarchae olim clarissimo, scholarum extruendarum gloria. Nam Oxoniae juxta ipsius Collegii pomeria, nobile faetuum educandorum plantarium posuit, unde prima literarum cunabula juniores ediscant. (quod ille Academiae Cancellarius si quâ in bonas arts via saevire incipiebat radicitus extirpasset, maximi sceleris apud posteros omnes infamiâ se obligasset,) deinde etiam Wainfleti alterum erudiendae pueritiae gymnasium instituit.
Ipsa meherculè Scholae theologicae testudo, si loqui potuisset, Wintoniensi 1gratias referret vel hoc nomine maximas; quippe quae per totos sexaginta annos, illustrissimorum principum & magnatum beneficientiam experta, non nisi admotis jam tandem insignissimi praesulis machinis absolui potuisset. Fato siquidem debebatur illi, utpote Scholarchae olim clarissimo, scholarum extruendarum gloria. Nam Oxoniae juxta ipsius Collegii pomeria, nobile faetuum educandorum plantarium posuit, unde prima literarum cunabula juniores ediscant. (quod ille Academiae Cancellarius si quâ in bonas artes via saevire incipiebat radicitus extirpasset, maximi sceleris apud posteros omnes infamiâ se obligasset,) deinde etiam Wainfleti alterum erudiendae pueritiae gymnasium instituit.
Prudentiam vide interim & suspice. siquidem initio Collegii coetum Magdalenensem sine scriptâ lege, sine jure certo per multos annos institutum legimus, 1omniaque arbitrio fundatoris (ut olim in Rep. Rom. à Regibus factum narrat Pomponius) gubernabantur. Posteà usu id postulante leges quasdam tulisse nunc has nunc illas, prout opportunum videbatur, novas etiam prioribus adjecisse traditur, atque ita paulatim absolutam Reip. litterariae formam excogitasse. Cujus fonts & capita quisquis viderit, ut aevo interim suo ⟨p. 86⟩nihil detrahat, ita quin plurimam etiam majoribus nostris prudentiam diligentiamque adscribat necesse est. Nam Richardus Foxus, foelicis memoriae praesul quondam Wintoniensis, idemque prudens rerum aestimator, quantum Waynfleti inventis tribuerit, non modo hinc in Alvearium suum derivatis ejusdem decretis satis declaravit, nisi diligentissimos mellificandi artifices duos, tanquam primarias apes, recenti examini praefecisset, alterum Claimundum, Collegii nostri Praesidem, & Morventum vicepraesidem alterum: Sed multo etiam magis tacito quodam cultu, & veneratione tam praeclarae fundatae Sodalitatis, Artium Bacchalaureos, & magistros omnes, ceu sedulas quasdam apiculas, ad Philosophiae utriusque thymum, sacraeque theologiae nectar colligendum huc convolare jussit; quod si per saevitiam pestis, novas sedes 2quaesitum ab Oxonio aliquando abigerentur, tum ad locum aliquem propè Magdalenenses si talis commodè pro eis provideri posset, illos consider voluit. Praeterea 3nè vitio nostro, bonae sanctions per desuetudinem aliquam abrogentur, (magno, quod necesse est, Collegii cum dispendio & jacturâ) neve certa, ubi opus esset interpretatio desideretur: idcirco Collegium suum, resque & personas, in side & clientelá Praesulum Wintoniensium esse voluit. Te vero, Reverende pater ac domine Tho. Bilsone, locum nunc duodecimum ab ipso occupantem, verum patronum & protectorem praecipuum Collegii nostri
Sed enim inter ipsas munificentiae Gulielmi nostri laudes, quibus apud omnes hominum ordines gratiam sibi conciliavit, absque flagitio pietas dissimulanda non est: quanto nimirum praestabilius videtur esse, divini numinis cultu quam magnificentiae opibus gloriam quaerere. Itaque repositae apud deum salutis suae non immemor, virtutem nullam non magnopere exercebat. Adeò Christianae pietatis studiosus, ut caelestis disciplinae sex consultissimos theologos assidue foveret, quorum oratione & precibus divinam misericordiam sibi conciliaret: Memorque repositae in caelis beatitudinis illius, quam in omnes 1venturam pronunciaverat Servator Christus, quotquot erga indigents pii benignique extiterant, sic erogandis in pauperum usus opibus suis assiduus fuit, ut Eleemosynarium huic muneri perpetuo inservientem apud se haberet; ratus nimirum quod res est, Deum invocanti nemini subventurum, qui 2invocantem prius pauperem ipse non exaudiverit. Saepius ob eximiam sanctimoniam in penetrale Regium adhibitus, caeteroque Senatu super arduis regni negotiis consilium inituro, Quin abite, (inquit Princeps) ego interim & Cancellarius meus pro salute Reipublicae vota Deo nuncupabimus. Utque futurae immortalitatis meditationi totus posthac incumberet, mausoleum quod mortis nunquam adrepere cessantis ipsum admoneret, condendum curabat. In quo statua supino decubltu insculpta, oculis in caelum contuentibus, 3manibus supplicantium more tensis, & effigiem cordis humani complectentibus, devotissimi vatis exemplum referre videtur: Ad te Jehova animani 4meam attollo, Deus mi, in te consido, ne erubescam, ne exultent inimici mei de ⟨p. 87⟩me, Semperque de eô apud se cogitans, (de quo nemo nimis, perpauci meditantur satis) humanae dico vitae quàm brevis tam in horas omnes incertae, fugâ: quarto calendas Majas Anno salutis instauratae. 1486. quasi illud Ezechiae nuncium divinitùs accepisset: Da praecepta familiae tuae, nam tu brevi moriturus es, ac non vives, Nihil prius habuit quam supremam voluntatis suae sententiam contestari. Ibi vero divinae sanctimoniae sapientiaeque plena omnia, fuisse ipsum Angelorum quasi consortem, coelestisque beatitudinis, etiam dum in terris agebat participem, propè faciunt ut existimem.
Ego (inquit) ad 1vitam futuram, ad quam conditus sum, anhelans, cernensque diem expectationis meae, in hac valle lacrymarum quasi nunc advesperasse, & quod tempus resolutionis paenè jam instat: condo testamentum in hunc modum, &c. Quot verò quantasque donations in pios usus erogandas defunctus reliquerit, haud facilè fidem adhibuerit, nisi qui ipse in testamento viderit. Nullus fuit in Ecclesiâ Winton. 2vel in Monasteriis suburbanis Monachus aut Monialis, in [Greek or Hebrew] Sanctae Crucis misellus inops inter religiosos ordo, in urbe parochus aut clericus, in Collegiis Wiccamicis vel suo socius aut scholaris, Denique inter familiars aut domesticos nullus, cui datum aut legatum aliquid non fuerit; ut non mortalem (uti Gilliam Agrigentinum dicit Val. maximus) sed propitiae fortunae benignum esse sinum diceres; quin abeant (igitur) quo digni sunt nugivenduli quidam leves, qui sic redactum ad summam rerum omnium inopiam illum contendunt fuisse, ut Collegii sui praefecturam, studiosissimè ambire non erubuerit: quando non ex egestate aliqua, sed ex opibus manare necesse sit hujusmodi beneficentiam. Et ne tenuitatis pristinae conditionem, aut tam copiosae benignitatis recordationem aliquando ex animo effluere pateretur, hanc beatae virginis symbolam non ipse modo usurpare solebat, verum parmae gentiliciae adscribendam curabat. Qui potens est fecit pro me magna, & sanctum nomen ejus. Servos complures quos dura gentium constitutio dominio alieno contra naturam subjecisset, libertate donabat. Cum interim nullis 3ille famae illecebris, nulloque nominis amplificandi studio delinitus quicquam faciebat: sed ad exaltationem fidei, Christianae Ecclesiae profectum, divini 4cultus augmentationem, tanquam ad scopum omnia referebat. Nam quanta (bone Deus) verborum suavitate aures meas replent, quibus in ipsâ quasi exacti operis peroratione usus est. Nostri Collegii Praesidenti & sociis & aliis omnibus 5commorantibus in eodem, juxta informationem Christi, tanquam ejus discipulis, divinum obsequium commendamus pacisque ac unitatis foedus, ac perfectae vinculum charitatis. Ingens hoc in Deum pietatis studium proximus honoris & reverentiae gradus excipit: cui ille praestando ut nunquàm deesset, Archipraesulum Cantuariensium inaugurationibus praesentem see exhibere solitus est, id quod sedulo fecisse eum scribit Mattheus Parkerus.
Quinimò Thomas Bourchierius 1Antistes Cantuariensis, ubi ex rescripto Pontificis Romani in amplissimum patrum purpuratorum Collegium cooptandus esset, in frequentissima praesulum & nobilium coronâ rubrum galerum Wintoniensis manibus indutum protenus gestabat: id quod utrique perinde fuit honorificum. Saepe convocatis ad 2comitia cleri ordinibus, Archiepiscopo jubente, ipsum praefuisse legimus, iis nimirum inter caetera, quibus ad repellendos Scotos decretum est regi subsidium, quod immunitates & Ecclesiastica jura, legulciorum calumniis convulsa ⟨p. 88⟩& labefactata, regio diplomat restaurasset. Jam comitas, humanitas, affabilitas, 3quanta fuerint, eximiâ quadam in eum patrum plebisque benevolentia satis declaratur. Sed enim inter haec omnia liberalitas & magnificentia explendescebant maxim. Reges ipsos quos ille ereditores habuit, fecit debitores; 4nova scilicet ratione inventa, ut à quibus ipse accepisset omnia, vicissim & illi deberent aliquid. Emanuelem quendam auratae militiae equitem Constantinopolitanum, 5urbeque expugnatâ profugum, non modo benignissime ipse accepit, verum etiam ut acerbam hominis fortunam leniret, viginti nummûm aureorum honorario è fisco Regio donavit. Atque ista quum nemo affirmare potest, non fuisse humani ingenii & perliberalis animi officia, tum demirari satis nequeo projectam Gulielmi Botoneri Wyrcestrii (equestris praesertim ordinis viri) impudentiam: qui quod aureolum M. Cic. de Senectute libellum sermone anglico donasset, eumque sub specie honoris Fundatori consecrasset, ob tam luculentum (si Diis placet) opusculum conqueritur (videte interim elegantiam hominis) see nullum regardum de Episcopo recepisse; & dignus mea 6certe sententia eras cum tuo isto regardo nullam mercedem retulisse, qui venalem nescio quam diligentiam tuam, si emptorem inveniret, prostituisti: & ei praesertim viro praemiolum aliquod extorquere sperasti; qui ultro non rogatus beneficentiam in omnes erogare solitus est. de quo verissime usurpari possunt illa quae olim in gratiam Alexandri Lincolniensis Epis. decantabantur, Qui dare festinans aliis ne danda rogentur, Quae nondum dederat nondum see credit habere.
Adeò ab omni partium studio inter alumnos suos vel levissime inchoato alienus 1fuit, ut quos litium serendorum reos, aut dicto Praesidis minùs audientes semel deprehendisset, tanquam inutiles ramos amputandos censuerit, Epistolae formam, ne fides quovismodo vacillet, hanc adtexui.
Right entirely well beloved, We greet you well. It is come to our knowledge and to our displeasure, that there is grown a division and discord within our College, wantonly and undiscreetely for the election of the Proctors of the University. In case be, that there be any person of our College under your rule, that will ve seditious wilful and not conformable to the advise and the guiding of you, and of the more party of the Masters of our said College, it is to be presumed and of great likelihood, that such a person is not apt nor disposed ad conuivendum. But that such will be troubleous and full unprofitable for my said College, giving great impediment to virtue and cunuing. Wherefore whomsoever ye and the more party find criminous & obstinate, taking wilfully away contrary to the more party, we command you that then you discharge ⟨p. 89⟩such person & persons from all manner interest that they have in our foreseid College. Christ have you in his guiding. Wrette in our Mannonr of Southwaltham the xii of April. W. B. of Winchester.
RIght entirely well beloued, We greet you well. It is come to our knowledge and to our displeasure, that there is growne a diuision and discord within our Colledge, wantonly and vndiscreetely for the election of the Proctors of the Universitie. In case bee, that there bee any person of our Colledge under your rule, that will ve seditious wilfull and not conformable to the aduise and the guiding of you, and of the more partie of the Masters of our seyd Colledge, it is to be presumed and of great likelihood, that such a person is not apt nor disposed ad conuiuendum. But that such will be troubleous and full unprofitable for my seyd Colledge, giuing greate impediment to vertue and cunuing. Wherefore whomsoever ye and the more partie finde criminous & obstinate, taking wilfully away contrary to the more partie, we command you that then you discharge ⟨p. 89⟩such person & persons from all manner interest that they haue in our foreseid Colledge. Christ haue you in his guiding. Wrette in our Mannonr of Southwaltham the xii of Aprill. W. B. of Winchester.
QUantum autem industriae operaeque posuerit in comparandis utriusque linguae optimis authoribus, quantosque in ea re & quam immanes sumptus fecerit, dumb octingenta plus minus librorum thesauro bibliothecam suam instruxerat, (ut ego nihil dicam) res ipsa loquitur. Tantis itaque virtutum dotibus insignitus (& opinion quidem mea, in hoste laudatissimis) quibus flantem subindè reflantemque fortunam moderatus est: simul ipse dum vixit Reipub. commodus fuit, & principibus (licèt in diversas partes abeuntibus) non infensus. Nam capitalem illum Angliae tyrannum, non modò in Collegium suum pertraxit, verum efferatum illius ingenium ita penitùs demulsit, ut 1eruditis studiosorum disputationibus gaudere, & amplis muneribus been meritos afficere, denique universum Magdalenensium coetum vino & pingui ferina 2donare, haudquaquàm gravaretur. Cujus interitu, quum patriam è lupi quasi faucibus ereptam videret, & redditam denuò libertatem, Walthamiae 3jam agens in gravissimum morbum repentè incidit; qui ubi per artus & medullas in arcem cordis furtim irrepsisset, sic hominem senio & laboribus confectum prorsus debilitavit, ut tertio Iduum Augusti, horâ post meridiem quartâ, major superstitum damno quam suo, supremum aetatis diem claudens coelo sit redditus. Hunc vitae exitum habuit pientissimus Antistes, in extremo senectutis quasi stadio hinc ereptus, vir ad omnia summa natus, postquàm annos triginta octo, dies duodecem, provinciam Wintoniensem sanctissime administrasset, supremum Cancellarii munus integerrimè obivisset, & extincta factionum semina, confirmatam in Repub. pacem, incomparabili divini numinis beneficio iterum vidisset: elatus est magnâ cum pompâ funeris sepultusque Wintoniae, juxta Henricum Beufortium, cui ipse vivus mortuo successerat. Apparet nescio quid ejus memoriae sacrum aeneis characteribus in sepulchri ambitu descriptum fuisse: verum illud sacrilegorum hominum manus, in ipsas demortui umbras impunè saevientium, nobis per summum scelus jamdiu inviderunt.
QUantum autem industriae operaeque posuerit in comparandis utriusque linguae optimis authoribus, quantosque in ea re & quam immanes sumptus fecerit, dum octingenta plus minus librorum thesauro bibliothecam suam instruxerat, (ut ego nihil dicam) res ipsa loquitur. Tantis itaque virtutum dotibus insignitus (& opinione quidem mea, in hoste laudatissimis) quibus flantem subindè reflantemque fortunam moderatus est: simul ipse dum vixit Reipub. commodus fuit, & principibus (licèt in diversas partes abeuntibus) non infensus. Nam capitalem illum Angliae tyrannum, non modò in Collegium suum pertraxit, verum efferatum illius ingenium ita penitùs demulsit, ut
FINIS.
Joannis Pici patrui mei vitam scribere Orsus, praefandum lectoribus imprimis duco, ne aut quod fratris filius, aut quod discipulus fuerim mè aliquid in gratiam Blandientium more, dicturum suspicentur. Nihil hic amicitiae datum, nihil familiae, nihilque beneficiis (quae maxima profecto in me extiterunt) fictitiâ laud repensum. Tantum quippe ab Adulatione sejuncta est narratio mea, quantum abfuit adulandi necessitas, tantumque cavi, ne me, vel mentitum, vel vehementem in laudibus legentes arbitrarentur, si quicquid de ipso conceperam, literis tradidissem, ut illud fuerit fortasse periculum, ne parum potuerint, vel ipsaemet virtutes excelsae, vel earum assertores coarguere. Quod vel hoc argumento videre licet. Cum plurimae doctorum nostrae aetatis hominum & ex primoribus quidem elucubratissimae scriptiones non modo his quae sumus dicturi, locupletissimum reddiderint testimonium, sed dum uteretur hac luce & postquam eam cum potiore commutavit, in ejus me & morum & doctrinae praeconiis praecelluerint: quarum nonnullas in hujus libri calce post commentationes ipsius adscribi jussi ut firmior testibus, non gentiliciis fides adhiberetur. Paternum genus (licet ab Constantino Caesare per Picum pronepotem, à quo totius familiae cognomentum memoriae proditum sit, traxisse primordia) missum facientes, ab ipso tempore nativitatis sumemus initium, tum quod familiae forsan non minus honoris ille contulerit quam acceperit, tum quod proprias animi dotes reliquaque totius vitae & obitus seriem prae se ferentia, quae vel propriis aut auribus, aut oculis hausi, vel ab gravissimis excepi testibus, aperienda duxerim, posthabitisque & stemmate & praeclar is avorum facinoribus recensenda.
JOannis Pici patrui mei vitam scribere Orsus, praefandum lectoribus imprimis duco, ne aut quod fratris filius, aut quod discipulus fuerim mè aliquid in gratiam Blandientium more, dicturum suspicentur. Nihil hic amicitiae datum, nihil familiae, nihilque beneficiis (quae maxima profecto in me extiterunt) fictitiâ laude repensum. Tantum quippe ab Adulatione sejuncta est narratio mea, quantum abfuit adulandi necessitas, tantumque cavi, ne me, vel mentitum, vel vehementem in laudibus legentes arbitrarentur, si quicquid de ipso conceperam, literis tradidissem, ut illud fuerit fortasse periculum, ne parum potuerint, vel ipsaemet virtutes excelsae, vel earum assertores coarguere. Quod vel hoc argumento videre licet. Cum plurimae doctorum nostrae aetatis hominum & ex primoribus quidem elucubratissimae scriptiones non modo his quae sumus dicturi, locupletissimum reddiderint testimonium, sed dum uteretur hac luce & postquam eam cum potiore commutavit, in ejus me & morum & doctrinae praeconiis praecelluerint: quarum nonnullas in hujus libri calce post commentationes ipsius adscribi jussi ut firmior testibus, non gentiliciis fides adhiberetur. Paternum genus (licet ab Constantino Caesare per Picum pronepotem, à quo totius familiae cognomentum memoriae proditum sit, traxisse primordia) missum facientes, ab ipso tempore nativitatis sumemus initium, tum quod familiae forsan non minus honoris ille contulerit quam acceperit, tum quod proprias animi dotes reliquaque totius vitae & obitus seriem prae se ferentia, quae vel propriis aut auribus, aut oculis hausi, vel ab gravissimis excepi testibus, aperienda duxerim, posthabitisque & stemmate & praeclar is auorum facinoribus recensenda.
Anno à partu virginis tertio & sexagesimo supra millesimum & quadringentesimum, Pio secundo Pont: Maximo Ecclesiae praeside, & Federico tertio, habenas imperii Romani moderante, mater Julia, ex nobili Boiardorum familia, Joanni Francisco patri, ultimo eum partu peperit; jam enim Galeottum majorem natu, ex quo sum genitus, & Antonium Mariam, sororesque duas ⟨p. 91⟩enixa fuerat, quarum altera, Leonello jam conjugi, Albertum Pium ex Carpi principibus unum edidit, nunc Rodulphi principis Gonzagae consors: altera Pino Ordelapho Forolivensi principe, cui jam pridem nupserat, vita functo, Montis agani Comiti secundas nuptias concessit. Prodigium haud parvum ante ipsius ortum apparuit: visa enim circularis flamma est, supra parientis matris astare cubiculum, moxque evanescere, fortasse nobis insinuans, orbicularis figurae intellectus perfection simillimum eum futurum, qui inter mortales eadem hora proderetur, universoque terrae globo excellentia nominis, circumquaque celebrandum, cujus mens semper coelestia ignis instar petitura esset, cujusque ignita eloquia, flammatae menti consona, Deum nostrum (qui ignis comburens est) totis viribus quandoque celebratura: sed statim obtutibus hominum, ut illa evanuit, occulenda. Legimus quippè doctissimorum sanctissimorumque hominum ortus, insolita quandoque signa aut praecessisse, aut subsequuta fuisse, veluti eorum incunabula infantium ab aliorum coetu divino nutu segregantia, summisque rebus gerendis natos indicantia. Sic ut omittam reliquos, examen Ambrosiii magni ora lustravit, in eaque introgressum est, deinde exiens, altissimumque volans, seque inter nubila condens, paternos, aspectusque aliorum qui aderant visus elusit: quod praesagium Paulinus plurifaciens, scriptorum ejus favos nobis indicasse disseruit, qui caelestia dona enunciarent, & mentes hominum de terris ad coelum erigerent.
Anno à partu virginis tertio & sexagesimo supra millesimum & quadringentesimum, Pio secundo Pont: Maximo Ecclesiae praeside, & Federico tertio, habenas imperii Romani moderante, mater Julia, ex nobili Boiardorum familia, Joanni Francisco patri, ultimo eum partu peperit; jam enim Galeottum majorem natu, ex quo sum genitus, & Antonium Mariam, sororesque duas ⟨p. 91⟩enixa fuerat, quarum altera, Leonello jam conjugi, Albertum Pium ex Carpi principibus unum edidit, nunc Rodulphi principis Gonzagae consors: altera Pino Ordelapho Forolivensi principe, cui jam pridem nupserat, vita functo, Montis agani Comiti secundas nuptias concessit. Prodigium haud parvum ante ipsius ortum apparuit: visa enim circularis flamma est, supra parientis matris astare cubiculum, moxque euanescere, fortasse nobis insinuans, orbicularis figurae intellectus perfectione simillimum eum futurum, qui inter mortales eadem hora proderetur, universoque terrae globo excellentia nominis, circumquaque celebrandum, cujus mens semper coelestia ignis instar petitura esset, cujusque ignita eloquia, flammatae menti consona, Deum nostrum (qui ignis comburens est) totis viribus quandoque celebratura: sed statim obtutibus hominum, ut illa euanuit, occulenda. Legimus quippè doctissimorum sanctissimorumque hominum ortus, insolita quandoque signa aut praecessisse, aut subsequuta fuisse, veluti eorum incunabula infantium ab aliorum coetu divino nutu segregantia, summisque rebus gerendis natos indicantia. Sic ut omittam reliquos, examen Ambrosiii magni ora lustravit, in eaque introgressum est, deinde exiens, altissimumque volans, seque inter nubila condens, paternos, aspectusque aliorum qui aderant visus elusit: quod praesagium Paulinus plurifaciens, scriptorum ejus favos nobis indicasse disseruit, qui caelestia dona enunciarent, & mentes hominum de terris ad coelum erigerent.
Forma autem insigni fuit & liberali, procera & celsa statura, molli carne, venusta facie, in universum, albenti colour, decentique rubore interspersa, caesiis & vigilibus oculis, flavo & inaffectato capillitio, dentibus quoque candidis & aequalibus. Sub matris imperio, ad magistros disciplinasque delatus, ita ardenti animo studia humanitatis excoluit, ut brevi inter Poetas & Orators tempestatis illius praecipuos, nec injuria collocandus esset. In discendo quidem celerrimus erat, prompto adeò ingenio praeditus, ut audita semel à recitante carmina, & directo, & retrogrado ordine, mira omnium admiration recenseret, tenacissimaque retineret memoria, quod caeteris contra evenire solet: nam qui celeri sunt ingenio, natura fieri saepè solet, ut non multum memoria valeant, qui verò cum labore percipiunt, tenaciores perceptorum evadant. Dumb verò quartum & decimum aetatis annum ageret, matris jussu, quae sacris eum initiari vehementer optabat, discendi juris pontificii gratia, Bononiam se transtulit: quod cum biennium degustasset, meris id inniti traditionibus conspicatus, aliò deflexit, non tamen absque bonae frugis foetura, quando puer, & quidem tenellus, ex epistolis summorum Pontificum, quas Decretals vocant, epitomen quandam seu breviarium compilaverit, quo omnes concisius, quàm fieri potuit, sanctionum illarum sententias, conclusit, consummatis professoribus, opus non tenue. Sed secretarum naturae rerum cupidus explorator tritas has semitas derelinquens, intellectus speculationi Philosophiaeque cùm humanae, tùm divinae, see penitus dedidit, cujus enanciscendae gratia non tantum Italiae, sed & Galliarum literaria gymnasia perlustrans, celebres doctores tempestatis illius, more Platonis & Apollonii scrupulosissimè perquirebat, operam adeo indefessam studiis illis impendens, ut consummatus simul & Theologus simul & Philosophus imberbis adhuc & esset ⟨p. 92⟩& haberetur. Jamque septennium apud illos versatus erat quando humanae laudis & gloriae cupidus (nondum enim divino amore caluerat, ut palàm fiet) Romam migravit, inibique ostentare cupiens, quanta eum à summussoribus in posterum manaret invidia. Nongentas de Dialecticis, & Mathematicis, de naturalibus divinisque rebus quaestiones proposuit: non modo ex Latinorum petitas arculis, Graecorumque excerptas scriniis, sed ex Hebraeorum etiam mysteriis erutas, Chaldaeorumque arcanis atque Arabum vestigatas.
Forma autem insigni fuit & liberali, procera & celsa statura, molli carne, venusta facie, in universum, albenti colore, decentique rubore interspersa, caesiis & vigilibus oculis, flavo & inaffectato capillitio, dentibus quoque candidis & aequalibus. Sub matris imperio, ad magistros disciplinasque delatus, ita ardenti animo studia humanitatis excoluit, ut brevi inter Poetas & Oratores tempestatis illius praecipuos, nec injuria collocandus esset. In discendo quidem celerrimus erat, prompto adeò ingenio praeditus, ut audita semel à recitante carmina, & directo, & retrogrado ordine, mira omnium admiratione recenseret, tenacissimaque retineret memoria, quod caeteris contra euenire solet: nam qui celeri sunt ingenio, natura fieri saepè solet, ut non multum memoria valeant, qui verò cum labore percipiunt, tenaciores perceptorum euadant. Dum verò quartum & decimum aetatis annum ageret, matris jussu, quae sacris eum initiari vehementer optabat, discendi juris pontificii gratia, Bononiam se transtulit: quod cum biennium degustasset, meris id inniti traditionibus conspicatus, aliò deflexit, non tamen absque bonae frugis foetura, quando puer, & quidem tenellus, ex epistolis summorum Pontificum, quas Decretales vocant, epitomen quandam seu breviarium compilaverit, quo omnes concisius, quàm fieri potuit, sanctionum illarum sententias, conclusit, consummatis professoribus, opus non tenue. Sed secretarum naturae rerum cupidus explorator tritas has semitas derelinquens, intellectus speculationi Philosophiaeque cùm humanae, tùm divinae, se penitus dedidit, cujus enanciscendae gratia non tantum Italiae, sed & Galliarum literaria gymnasia perlustrans, celebres doctores tempestatis illius, more Platonis & Apollonii scrupulosissimè perquirebat, operam adeo indefessam studiis illis impendens, ut consummatus simul & Theologus simul & Philosophus imberbis adhuc & esset
Multa idem de Pythagorae. Trimegistique & Orphei, prisca & subobscura Philosophia, multa de Cabala, hoc est, Secreta Hebraeorum dogmatum reception (cujus & Origenes & Hilarius ex nostris potissimum comminiscuntur) quaestionibus illis intexuit: multa etiam de naturali Magia, quam non parvo interstitio ab impia & scelesta separari edocuit, idque multorum testimonio elegantissime comprobavit, nec non duo & septuaginta nova dogmata Physica & Metaphysica propria inventa & meditata, ad quascunque Philosophiae questions elucidandas accommodata, defuerunt: his novam per numeros Philosophandi institutionem adnexuit, cunctaque simul publicis locis, quò facilius vulgarentur, affixit, pollicitus see soluturum eis impensas qui ex remotis oris disceptandi gratia Romam se contulissent.
Multa idem de Pythagorae. Trimegistique & Orphei, prisca & subobscura Philosophia, multa de Cabala, hoc est, Secreta Hebraeorum dogmatum receptione (cujus & Origenes & Hilarius ex nostris potissimum comminiscuntur) quaestionibus illis intexuit: multa etiam de naturali Magia, quam non parvo interstitio ab impia & scelesta separari edocuit, idque multorum testimonio elegantissime comprobavit, nec non duo & septuaginta nova dogmata Physica & Metaphysica propria inventa & meditata, ad quascunque Philosophiae questiones elucidandas accommodata, defuerunt: his novam per numeros Philosophandi institutionem adnexuit, cunctaque simul publicis locis, quò facilius vulgarentur, affixit, pollicitus se soluturum eis impensas qui ex remotis oris disceptandi gratia Romam se contulissent.
Prudentiam vide interim & suspice. siquidem initio Collegii coetum Magdalenensem sine scriptâ lege, sine jure certo per multos annos institutum legimus, 1omniaque arbitrio fundatoris (ut olim in Rep. Rom. à Regibus factum narrat Pomponius) gubernabantur. Posteà usu id postulante leges quasdam tulisse nunc has nunc illas, prout opportunum videbatur, novas etiam prioribus adjecisse traditur, atque ita paulatim absolutam Reip. litterariae formam excogitasse. Cujus fontes & capita quisquis viderit, ut aevo interim suo ⟨p. 86⟩nihil detrahat, ita quin plurimam etiam majoribus nostris prudentiam diligentiamque adscribat necesse est. Nam Richardus Foxus, foelicis memoriae praesul quondam Wintoniensis, idemque prudens rerum aestimator, quantum Waynfleti inventis tribuerit, non modo hinc in Alvearium suum derivatis ejusdem decretis satis declaravit, nisi diligentissimos mellificandi artifices duos, tanquam primarias apes, recenti examini praefecisset, alterum Claimundum, Collegii nostri Praesidem, & Morventum vicepraesidem alterum: Sed multo etiam magis tacito quodam cultu, & veneratione tam praeclarae fundatae Sodalitatis, Artium Bacchalaureos, & magistros omnes, ceu sedulas quasdam apiculas, ad Philosophiae utriusque thymum, sacraeque theologiae nectar colligendum huc convolare jussit; quod si per saevitiam pestis, novas sedes 2quaesitum ab Oxonio aliquando abigerentur, tum ad locum aliquem propè Magdalenenses si talis commodè pro eis provideri posset, illos considere voluit. Praeterea 3nè vitio nostro, bonae sanctiones per desuetudinem aliquam abrogentur, (magno, quod necesse est, Collegii cum dispendio & jacturâ) neve certa, ubi opus esset interpretatio desideretur: idcirco Collegium suum, resque & personas, in side & clientelá Praesulum Wintoniensium esse voluit. Te vero, Reverende pater ac domine Tho. Bilsone, locum nunc duodecimum ab ipso occupantem, verum patronum & protectorem praecipuum Collegii nostri 4hactenus experti sumus, indiesque eum te futurum omnes auguramur: quem incredibili studiorum & religionis bono natum esse semper speravimus. Nam quid eruditio, prudentia, pietas, in te uno summae, simul cum eminente dignitate conjunctae efficere possunt, non tam opinione aliqua, quam presenti fide omnes colligimus.
Sed enim inter ipsas munificentiae Gulielmi nostri laudes, quibus apud omnes hominum ordines gratiam sibi conciliavit, absque flagitio pietas dissimulanda non est: quanto nimirum praestabilius videtur esse, divini numinis cultu quam magnificentiae opibus gloriam quaerere. Itaque repositae apud deum salutis suae non immemor, virtutem nullam non magnopere exercebat. Adeò Christianae pietatis studiosus, ut caelestis disciplinae sex consultissimos theologos assidue foueret, quorum oratione & precibus divinam misericordiam sibi conciliaret: Memorque repositae in caelis beatitudinis illius, quam in omnes 1venturam pronunciaverat Servator Christus, quotquot erga indigentes pii benignique extiterant, sic erogandis in pauperum usus opibus suis assiduus fuit, ut Eleemosynarium huic muneri perpetuo inservientem apud se haberet; ratus nimirum quod res est, Deum invocanti nemini subventurum, qui 2invocantem prius pauperem ipse non exaudiverit. Saepius ob eximiam sanctimoniam in penetrale Regium adhibitus, caeteroque Senatu super arduis regni negotiis consilium inituro, Quin abite, (inquit Princeps) ego interim & Cancellarius meus pro salute Reipublicae vota Deo nuncupabimus. Utque futurae immortalitatis meditationi totus posthac incumberet, mausoleum quod mortis nunquam adrepere cessantis ipsum admoneret, condendum curabat. In quo statua supino decubltu insculpta, oculis in caelum contuentibus, 3manibus supplicantium more tensis, & effigiem cordis humani complectentibus, devotissimi vatis exemplum referre videtur: Ad te Jehova animani 4meam attollo, Deus mi, in te consido, ne erubescam, ne exultent inimici mei de ⟨p. 87⟩me, Semperque de eô apud se cogitans, (de quo nemo nimis, perpauci meditantur satis) humanae dico vitae quàm brevis tam in horas omnes incertae, fugâ: quarto calendas Majas Anno salutis instauratae. 1486. quasi illud Ezechiae nuncium divinitùs accepisset: Da praecepta familiae tuae, nam tu brevi moriturus es, ac non vives, Nihil prius habuit quam supremam voluntatis suae sententiam contestari. Ibi vero divinae sanctimoniae sapientiaeque plena omnia, fuisse ipsum Angelorum quasi consortem, coelestisque beatitudinis, etiam dum in terris agebat participem, propè faciunt ut existimem.
Ego (inquit) ad 1vitam futuram, ad quam conditus sum, anhelans, cernensque diem expectationis meae, in hac valle lacrymarum quasi nunc advesperasse, & quod tempus resolutionis paenè jam instat: condo testamentum in hunc modum, &c. Quot verò quantasque donationes in pios usus erogandas defunctus reliquerit, haud facilè fidem adhibuerit, nisi qui ipse in testamento viderit. Nullus fuit in Ecclesiâ Winton. 2vel in Monasteriis suburbanis Monachus aut Monialis, in 〈non-Latin alphabet〉 Sanctae Crucis misellus inops inter religiosos ordo, in urbe parochus aut clericus, in Collegiis Wiccamicis vel suo socius aut scholaris, Denique inter familiares aut domesticos nullus, cui datum aut legatum aliquid non fuerit; ut non mortalem (uti Gilliam Agrigentinum dicit Val. maximus) sed propitiae fortunae benignum esse sinum diceres; quin abeant (igitur) quo digni sunt nugivenduli quidam leves, qui sic redactum ad summam rerum omnium inopiam illum contendunt fuisse, ut Collegii sui praefecturam, studiosissimè ambire non erubuerit: quando non ex egestate aliqua, sed ex opibus manare necesse sit hujusmodi beneficentiam. Et ne tenuitatis pristinae conditionem, aut tam copiosae benignitatis recordationem aliquando ex animo effluere pateretur, hanc beatae virginis symbolam non ipse modo usurpare solebat, verum parmae gentiliciae adscribendam curabat. Qui potens est fecit pro me magna, & sanctum nomen ejus. Servos complures quos dura gentium constitutio dominio alieno contra naturam subjecisset, libertate donabat. Cum interim nullis 3ille famae illecebris, nulloque nominis amplificandi studio delinitus quicquam faciebat: sed ad exaltationem fidei, Christianae Ecclesiae profectum, divini 4cultus augmentationem, tanquam ad scopum omnia referebat. Nam quanta (bone Deus) verborum suavitate aures meas replent, quibus in ipsâ quasi exacti operis peroratione usus est. Nostri Collegii Praesidenti & sociis & aliis omnibus 5commorantibus in eodem, juxta informationem Christi, tanquam ejus discipulis, divinum obsequium commendamus pacisque ac unitatis foedus, ac perfectae vinculum charitatis. Ingens hoc in Deum pietatis studium proximus honoris & reverentiae gradus excipit: cui ille praestando ut nunquàm deesset, Archipraesulum Cantuariensium inaugurationibus praesentem se exhibere solitus est, id quod sedulo fecisse eum scribit Mattheus Parkerus.
Quinimò Thomas Bourchierius 1Antistes Cantuariensis, ubi ex rescripto Pontificis Romani in amplissimum patrum purpuratorum Collegium cooptandus esset, in frequentissima praesulum & nobilium coronâ rubrum galerum Wintoniensis manibus indutum protenus gestabat: id quod utrique perinde fuit honorificum. Saepe convocatis ad 2comitia cleri ordinibus, Archiepiscopo jubente, ipsum praefuisse legimus, iis nimirum inter caetera, quibus ad repellendos Scotos decretum est regi subsidium, quod immunitates & Ecclesiastica jura, legulciorum calumniis convulsa ⟨p. 88⟩& labefactata, regio diplomate restaurasset. Jam comitas, humanitas, affabilitas, 3quanta fuerint, eximiâ quadam in eum patrum plebisque benevolentia satis declaratur. Sed enim inter haec omnia liberalitas & magnificentia explendescebant maxime. Reges ipsos quos ille ereditores habuit, fecit debitores; 4nova scilicet ratione inventa, ut à quibus ipse accepisset omnia, vicissim & illi deberent aliquid. Emanuelem quendam auratae militiae equitem Constantinopolitanum, 5urbeque expugnatâ profugum, non modo benignissime ipse accepit, verum etiam ut acerbam hominis fortunam leniret, viginti nummûm aureorum honorario è fisco Regio donavit. Atque ista quum nemo affirmare potest, non fuisse humani ingenii & perliberalis animi officia, tum demirari satis nequeo projectam Gulielmi Botoneri Wyrcestrii (equestris praesertim ordinis viri) impudentiam: qui quod aureolum M. Cic. de Senectute libellum sermone anglico donasset, eumque sub specie honoris Fundatori consecrasset, ob tam luculentum (si Diis placet) opusculum conqueritur (videte interim elegantiam hominis) se nullum regardum de Episcopo recepisse; & dignus mea 6certe sententia eras cum tuo isto regardo nullam mercedem retulisse, qui venalem nescio quam diligentiam tuam, si emptorem inveniret, prostituisti: & ei praesertim viro praemiolum aliquod extorquere sperasti; qui ultro non rogatus beneficentiam in omnes erogare solitus est. de quo verissime usurpari possunt illa quae olim in gratiam Alexandri Lincolniensis Epis. decantabantur, Qui dare festinans aliis ne danda rogentur, Quae nondum dederat nondum se credit habere.