A26815:1559
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Adveniente Gomaro omnia ad plenam Scholam Illustrem apparabantur, locus praeparabatur in choro novi templi. Et Gomarus publicis lectionibus S. Scripturae interpretationem instituebat. Excutiebat locos Communes Theologiae publicis disputationibus. Jacobus Meivartius Scholae Trivialis Conrector, Philosophiam publice docebat, disputabatque. Et jam horum diligentia, Gomari celebritate surrectura Schola videbatur: cum Magistratus Middelburgensis, eum quem Walaeus servaverat locum, illi offerret, ac eligeret in Professorem locorum Communium S. Theologiae. Ea vocatione commoveri Gomarus, vir affectibus suis nimium indulgens, & illi sese aperte opponere, incusare Walaeum haereseos: quod dum in Academia Batava studiis operam daret, pro tribus in homine animabus aliquando opposuisset acrius, & Trucium tum Praesidem redigisset ad metam non loqui.
Eam Gomari oppositionem aegrius Magistratus quam Walaeus accepit; statim enim Walaeus vocationi illi renunciavit: quod qui nihil unquam in vita ambivisset, jam magis putabat see sua sorte posse esse contentum, & eam see gratitudinem praeceptori debere, ne eo invito illi Collega obtruderetur. Nullae injuriae Walaeum unquam conturbavere, ut non animus illi aequus esset & sui semper similis. Sed populus indignari dilectum sibi Ministrum calumniis peti, ab eo qui dudum publicatis testimoniis ejus doctrinae puritatem voluerat commendatam: cujus & alia de animabus opinio, in lectionibus Ethicis Physicisque omnium ibi manibus terebatur. Quare is ut Magistratus Gomarum minus aestimare, quod frenum non posset affectibus injicere: quod ea se eruditione praeditum non crederet, cujus lumini officere Walaeus non posset. Quam ob causam à Philippo Marnaeo Plessiaci Domino Salmurium vocatus, statim Anno M D C XV. dimissus est.
Eam Gomari oppositionem aegrius Magistratus quam Walaeus accepit; statim enim Walaeus vocationi illi renunciavit: quod qui nihil unquam in vita ambivisset, jam magis putabat se sua sorte posse esse contentum, & eam se gratitudinem praeceptori debere, ne eo invito illi Collega obtruderetur. Nullae injuriae Walaeum unquam conturbavere, ut non animus illi aequus esset & sui semper similis. Sed populus indignari dilectum sibi Ministrum calumniis peti, ab eo qui dudum publicatis testimoniis ejus doctrinae puritatem voluerat commendatam: cujus & alia de animabus opinio, in lectionibus Ethicis Physicisque omnium ibi manibus terebatur. Quare is ut Magistratus Gomarum minus aestimare, quod frenum non posset affectibus injicere: quod ea se eruditione praeditum non crederet, cujus lumini officere Walaeus non posset. Quam ob causam à Philippo Marnaeo Plessiaci Domino Salmurium vocatus, statim Anno M D C XV. dimissus est.