A26815:1573
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ob quem candorem ne Remonstrantibus quidem Walaeus invisus erat: simul & quod scirent Walaei consilia eo tendere, ut stabilirentur quidem Contra-Remonstrantes; Remonstrantes tamen penitus ne perderentur: quod putaret multos redituros ad saniorem mentem, si illis occasio secundae sedataeque cogitationis concederetur: & minus de vindicta cogitaturos, quibus vivere & aliquo modo been liceret. Quare eandem familiaritatem cum Grotio aliisque contrariae partis quam unquam coluit, avulsissetque eos à Barneveldi parte; nisi, ut ipsi loquebantur, vis humana major obstitisset.
Ob quem candorem ne Remonstrantibus quidem Walaeus invisus erat: simul & quod scirent Walaei consilia eo tendere, ut stabilirentur quidem Contra-Remonstrantes; Remonstrantes tamen penitus ne perderentur: quod putaret multos redituros ad saniorem mentem, si illis occasio secundae sedataeque cogitationis concederetur: & minus de vindicta cogitaturos, quibus vivere & aliquo modo bene liceret. Quare eandem familiaritatem cum Grotio aliisque contrariae partis quam unquam coluit, avulsissetque eos à Barneveldi parte; nisi, ut ipsi loquebantur, vis humana major obstitisset.
Per hos omnes Walaeus una è praecipuis causis fuit quare harum controversiarum decisio ad synodum Nationalem delata, & omnia ad eam convocandam praeparata directaque fuerint. Quae omnia cum peregisset obtinuissetque Walaeus Haga discessum paravit. Conabatur quidem abitum impedire Princeps Auriacus, & eum in Concionatorem suum Aulicum elegit; sed id non erat nisi ejus discessum promovere. Ab eo munere Walaeus abhorrebat, in quo minus quam alibi proficias: cum hodie nimium sibi soleant Principes indulgere, & si munus been continuoque exequaris, tandem non potest nisi offensam parare: cum etiam quae optimo animo peracta sunt, facile soleant ab Aulicis in deteriorem partem torqueri. Principis autem offensa nimium secum poenarum trahit.
Per hos omnes Walaeus una è praecipuis causis fuit quare harum controversiarum decisio ad synodum Nationalem delata, & omnia ad eam convocandam praeparata directaque fuerint. Quae omnia cum peregisset obtinuissetque Walaeus Haga discessum paravit. Conabatur quidem abitum impedire Princeps Auriacus, & eum in Concionatorem suum Aulicum elegit; sed id non erat nisi ejus discessum promovere. Ab eo munere Walaeus abhorrebat, in quo minus quam alibi proficias: cum hodie nimium sibi soleant Principes indulgere, & si munus bene continuoque exequaris, tandem non potest nisi offensam parare: cum etiam quae optimo animo peracta sunt, facile soleant ab Aulicis in deteriorem partem torqueri. Principis autem offensa nimium secum poenarum trahit.