A26815:172
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
JOANNIS PICI Mirandulae & Concordiae Principis V. C. Vita, per Joannem Franciscum Illust. Principem Pici Filium conscripta.
Joannis Pici patrui mei vitam scribere Orsus, praefandum lectoribus imprimis duco, ne aut quod fratris filius, aut quod discipulus fuerim mè aliquid in gratiam Blandientium more, dicturum suspicentur. Nihil hic amicitiae datum, nihil familiae, nihilque beneficiis (quae maxima profecto in me extiterunt) fictitiâ laud repensum. Tantum quippe ab Adulatione sejuncta est narratio mea, quantum abfuit adulandi necessitas, tantumque cavi, ne me, vel mentitum, vel vehementem in laudibus legentes arbitrarentur, si quicquid de ipso conceperam, literis tradidissem, ut illud fuerit fortasse periculum, ne parum potuerint, vel ipsaemet virtutes excelsae, vel earum assertores coarguere. Quod vel hoc argumento videre licet. Cum plurimae doctorum nostrae aetatis hominum & ex primoribus quidem elucubratissimae scriptiones non modo his quae sumus dicturi, locupletissimum reddiderint testimonium, sed dum uteretur hac luce & postquam eam cum potiore commutavit, in ejus me & morum & doctrinae praeconiis praecelluerint: quarum nonnullas in hujus libri calce post commentationes ipsius adscribi jussi ut firmior testibus, non gentiliciis fides adhiberetur. Paternum genus (licet ab Constantino Caesare per Picum pronepotem, à quo totius familiae cognomentum memoriae proditum sit, traxisse primordia) missum facientes, ab ipso tempore nativitatis sumemus initium, tum quod familiae forsan non minus honoris ille contulerit quam acceperit, tum quod proprias animi dotes reliquaque totius vitae & obitus seriem prae se ferentia, quae vel propriis aut auribus, aut oculis hausi, vel ab gravissimis excepi testibus, aperienda duxerim, posthabitisque & stemmate & praeclar is avorum facinoribus recensenda.
JOannis Pici patrui mei vitam scribere Orsus, praefandum lectoribus imprimis duco, ne aut quod fratris filius, aut quod discipulus fuerim mè aliquid in gratiam Blandientium more, dicturum suspicentur. Nihil hic amicitiae datum, nihil familiae, nihilque beneficiis (quae maxima profecto in me extiterunt) fictitiâ laude repensum. Tantum quippe ab Adulatione sejuncta est narratio mea, quantum abfuit adulandi necessitas, tantumque cavi, ne me, vel mentitum, vel vehementem in laudibus legentes arbitrarentur, si quicquid de ipso conceperam, literis tradidissem, ut illud fuerit fortasse periculum, ne parum potuerint, vel ipsaemet virtutes excelsae, vel earum assertores coarguere. Quod vel hoc argumento videre licet. Cum plurimae doctorum nostrae aetatis hominum & ex primoribus quidem elucubratissimae scriptiones non modo his quae sumus dicturi, locupletissimum reddiderint testimonium, sed dum uteretur hac luce & postquam eam cum potiore commutavit, in ejus me & morum & doctrinae praeconiis praecelluerint: quarum nonnullas in hujus libri calce post commentationes ipsius adscribi jussi ut firmior testibus, non gentiliciis fides adhiberetur. Paternum genus (licet ab Constantino Caesare per Picum pronepotem, à quo totius familiae cognomentum memoriae proditum sit, traxisse primordia) missum facientes, ab ipso tempore nativitatis sumemus initium, tum quod familiae forsan non minus honoris ille contulerit quam acceperit, tum quod proprias animi dotes reliquaque totius vitae & obitus seriem prae se ferentia, quae vel propriis aut auribus, aut oculis hausi, vel ab gravissimis excepi testibus, aperienda duxerim, posthabitisque & stemmate & praeclar is auorum facinoribus recensenda.