A26815:191
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Disceptandi porro peritissimus fuit, frequentemque & impensissimam operam literariis agonibus, dumb ferveret animus, impendit: eo objectante scilicet, Scoti acumen & vigilantiam, Francisci acrimoniam, copiam & multitudinem Areoli deprehendere potuisses, nec deesse nodos illos multiplicibus flexionibus complicitos, nec tàm titillantibus argutiis, quàm gravitate subnixos. Eo respondent, Thomae fortitudinem & robur, Alberti amplitudinem conspexisses. Verum his conflictibus nuncium pridem remiserat, & magis atque magis id muneris in dies perosus fuerat, adeoque detractabat, ut Herculi Estensi Ferrariensium duci, & internunciis, & seipso enixissimè postulanti, ut dum Generalis Praedicatorum fratrum synodus Ferrari celebraretur, disceptare non aegreferret, diu obsequy reluctatus fuerit, multis tamen rogatibus, annuens principi illi, cujus amor in ipsum non mediocris extiterat, morem gessit: unde datum est ambigi solertior ne an eloquentior, doctior an humanior appareret: ex ore quidem disceptantis, talis semper animi patebat alacritas, ut de re comi, & placida potius, quàm subacida & disficili altercari videretur, quapropter qui ab ore pendebant audientes in mirum ejus amorem excitabantur, sed frequens ei adagium inerat: Munus id esse Dialectici, non Philosophi. Ajebat item eas disputationes prodesse, quae placido animo ad vestigandam perquirendamque veritatem privatis in locis semotisque arbitris, exercebantur: at illas obesse plurimum, quae in propatulo fiebant, ad ostendendam doctrinam, vel ad captandam vulgi auram, atque imperitorum applausum, vixque posse fieri omnino consebat, ut honoris cupidini, qua frontivagi illi disputatores exagitantur, inseparabili vinculo annexus non sit, illius cum quo disputatur, desyderium infamiae confusionisque, lethal vulnus animae, venenumque charitatis mortiserum. Latuit cum nihil ⟨p. 100⟩omnino, quod pertineret ad captiunculas, cavillasque sophistarum & suiseticas quisquilias, quae calculationes vocantur: hae Mathematicae commentationes sunt, subtilioribus, ne dixerim, an morosioribus excogitationibus naturalibus applicatae:
Disceptandi porro peritissimus fuit, frequentemque & impensissimam operam literariis agonibus, dum ferveret animus, impendit: eo objectante scilicet, Scoti acumen & vigilantiam, Francisci acrimoniam, copiam & multitudinem Areoli deprehendere potuisses, nec deesse nodos illos multiplicibus flexionibus complicitos, nec tàm titillantibus argutiis, quàm gravitate subnixos. Eo respondente, Thomae fortitudinem & robur, Alberti amplitudinem conspexisses. Verum his conflictibus nuncium pridem remiserat, & magis atque magis id muneris in dies perosus fuerat, adeoque detractabat, ut Herculi Estensi Ferrariensium duci, & internunciis, & seipso enixissimè postulanti, ut dum Generalis Praedicatorum fratrum synodus Ferrari celebraretur, disceptare non aegreferret, diu obsequi reluctatus fuerit, multis tamen rogatibus, annuens principi illi, cujus amor in ipsum non mediocris extiterat, morem gessit: unde datum est ambigi solertior ne an eloquentior, doctior an humanior appareret: ex ore quidem disceptantis, talis semper animi patebat alacritas, ut de re comi, & placida potius, quàm subacida & disficili altercari videretur, quapropter qui ab ore pendebant audientes in mirum ejus amorem excitabantur, sed frequens ei adagium inerat: Munus id esse Dialectici, non Philosophi. Ajebat item eas disputationes prodesse, quae placido animo ad vestigandam perquirendamque veritatem privatis in locis semotisque arbitris, exercebantur: at illas obesse plurimum, quae in propatulo fiebant, ad ostendendam doctrinam, vel ad captandam vulgi auram, atque imperitorum applausum, vixque posse fieri omnino consebat, ut honoris cupidini, qua frontivagi illi disputatores exagitantur, inseparabili vinculo annexus non sit, illius cum quo disputatur, desyderium infamiae confusionisque, lethale vulnus animae, venenumque charitatis mortiserum. Latuit cum nihil