A26815:193
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sed virtute, intellectus, jam (ut arbitror) relinquendae videntur, & nunc praeclarae ejus animae partes, quae actiones spectant, prosequendae, exactissimique mores in publicum educendi sunt, ut flammatus ipsius in Deum animus innotescat, ut erogatae in egenos divitiae collaudentur, ut his, qui tandem divinae legi sunt addicti, referendi gratias, in bonorum omnium auctorem quam cumulatissimè, paretur occasio. Triennio igitur priusquam diem obiret, ut posthabitis dominandi curis, in alta pace degere posset, securus quo sceptra caderent, cuncta patrimonia, quae Mirandulae Concordiaeque possidebat, hoc est, tertiam partem earum, mihi nescio an dono, an venditione tradidit: quod factum, postea Maximilianus Augustus, qui nobis est Rex & dominus, ut ita dixerim immediatus (neque enim alium tot seculis quot est exaedificata Mirandula atque Concordia, nisi qui successivè in regally imperiasive Romanorum throno consideret, recognovimus) Caesarea liberalitate firmavit: quicquid autem ex hoc negocio pecuniarum acceperat, partim pauperibus ⟨p. 101⟩elargitus est, partim in emendis agris, unde & ipse, & ejus familiares alerentur exposuit, nominatimque Corbulas, in agro Ferrariensi, multis aureorum millibus nummùm sibi comparaverat, multa itidem vasa argentea, preciosasque supellectilis parts in pauperum usas distribuit: mensa mediocri contentus fuit, retinente tamen nonnihil lautitiae prioris, quantum ad fercula, & ad vasa argentea pertineret. Diebus singulis preces ad Deum suis horis effundebat, pauperibus semper si qui occurrerant, pecunias tribuebat, nec eo contentus, Hieronymo Benivenio civi Florentino, literato homini, quem pro magna in ipsum charitate, proque morum integritate dilexit plurimum, demandaverat, ut propriis pecuniis, semper subveniret egenis, nuptum quoque virgines traderet, eique statim ut erogatos nummos, quam primum restituere posset, renunciaret. Id enim muneris ei delegaverat, quo facili•s, veluti fido internuncio, pauperum civium calamitates & miserias, quae ipsum latuissent, relevare quiret, dedit & saepius (quod silentio praetereundum non puto) de corpore proprio eleemosynas, scimus plaerosque (ut verbis utar Hieronymi) porrexisse egentibus manum, sed earnis voluptate, & illecebris superatos:
Sed virtute, intellectus, jam (ut arbitror) relinquendae videntur, & nunc praeclarae ejus animae partes, quae actiones spectant, prosequendae, exactissimique mores in publicum educendi sunt, ut flammatus ipsius in Deum animus innotescat, ut erogatae in egenos divitiae collaudentur, ut his, qui tandem divinae legi sunt addicti, referendi gratias, in bonorum omnium auctorem quam cumulatissimè, paretur occasio. Triennio igitur priusquam diem obiret, ut posthabitis dominandi curis, in alta pace degere posset, securus quo sceptra caderent, cuncta patrimonia, quae Mirandulae Concordiaeque possidebat, hoc est, tertiam partem earum, mihi nescio an dono, an venditione tradidit: quod factum, postea Maximilianus Augustus, qui nobis est Rex & dominus, ut ita dixerim immediatus (neque enim alium tot seculis quot est exaedificata Mirandula atque Concordia, nisi qui successivè in regali imperiasive Romanorum throno consideret, recognovimus) Caesarea liberalitate firmavit: quicquid autem ex hoc negocio pecuniarum acceperat, partim pauperibus