A26815:187
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Totus igitur Deo dicatus, Ecclesiam quibus poterat armis defendebat, atque latitantem (ut ajunt) è Democriti puteo veritatem educebat, & ignorantiae gramen inexpugnabile, quo multorum mentes praefocantur, subnascentesque perniciosas herbas abrumpebat penitùs, & detruncabat. Sed mors adveniens, tot tantarumque vigiliarum laborem, & excultae lucubrationis partum inanem ferè reddidit, hocque potissimum fuit in causa, ut plurimas quanquam magna ex parte exasseatas, dedolatas, imperfectas commentationes dereliquerit, quòd scilicet sibi ipsi tantum, non autem nobis scribebat. Nam sicut celeri in commentando ingenio, ita veloci in scribendo manu fuit, & cum antea pulcherrimos literarum characters delinearet, factum erat, ut ex usu nimiae in commentando velocitatis, vix eorum quae exarabat capax existeret: huc etiam & illuc scribere solitus erat, vetusta interdum supervenientibus novis obliterans, ea propter exoleta quaedam & dispuncta reperit, quaedam saltim & veilicatim exarata, omnia denique adeò confusa & inordinata, ut syluae aut furragines putarentur Ex libro septemplici quem Adversus hosts Ecclesiae praetitulaverat, pars illa, quae divinaculos Astrologos genethliacosque potissimum insectatur, ab incude (ut dici solet) ad limam perducta fuit, quam non parvo tamen labore, ne mediocri cura, ab exemplari liturato, & penè discerpto deprompsimus: quo in opere summum Philosophum, summum Theologum, summum Oratorem, acerrimum Christi Ecclesiae propugnatorem, incomparabili praeditum ingenio, quod in cunctis ipsius commentationibus cernitur, see demonstrat. Quaedam item minutula non tornata adhuc apud me comperi, interpretationem duntaxat Dominicae orationis, regulasque been vivendi circiter quinquaginta, breves perfectò nimis & inexplicatas, quas in multa capita, si vixisset, deducturus omnino fuerat. Duas quoque ad Deum Deprecatorias, quarum unam Rhythmis Hetruscis, elegiaco metro alteram, qua gravioribus defatigatum quandoque studiis animum cantando ad lyram mulcere posset, composuerat: primis enim adulescentiae annis genus omne musicae artis adeò excolverat, ut ⟨p. 98⟩excogitata per ipsum modulamina, notataeque debitis concentibus harmoniae celebres haberentur. Plurima quoque in ejus scriniis quanquam inordinata pervidimus, ex quibus tamen utile aliquid praesertim Psalmorum enarrationem compilari posse putaverim.
Totus igitur Deo dicatus, Ecclesiam quibus poterat armis defendebat, atque latitantem (ut ajunt) è Democriti puteo veritatem educebat, & ignorantiae gramen inexpugnabile, quo multorum mentes praefocantur, subnascentesque perniciosas herbas abrumpebat penitùs, & detruncabat. Sed mors adveniens, tot tantarumque vigiliarum laborem, & excultae lucubrationis partum inanem ferè reddidit, hocque potissimum fuit in causa, ut plurimas quanquam magna ex parte exasseatas, dedolatas, imperfectas commentationes dereliquerit, quòd scilicet sibi ipsi tantum, non autem nobis scribebat. Nam sicut celeri in commentando ingenio, ita veloci in scribendo manu fuit, & cum antea pulcherrimos literarum characteres delinearet, factum erat, ut ex usu nimiae in commentando velocitatis, vix eorum quae exarabat capax existeret: huc etiam & illuc scribere solitus erat, vetusta interdum supervenientibus novis obliterans, ea propter exoleta quaedam & dispuncta reperit, quaedam saltim & veilicatim exarata, omnia denique adeò confusa & inordinata, ut syluae aut furragines putarentur Ex libro septemplici quem Adversus hostes Ecclesiae praetitulaverat, pars illa, quae divinaculos Astrologos genethliacosque potissimum insectatur, ab incude (ut dici solet) ad limam perducta fuit, quam non parvo tamen labore, ne mediocri cura, ab exemplari liturato, & penè discerpto deprompsimus: quo in opere summum Philosophum, summum Theologum, summum Oratorem, acerrimum Christi Ecclesiae propugnatorem, incomparabili praeditum ingenio, quod in cunctis ipsius commentationibus cernitur, se demonstrat. Quaedam item minutula non tornata adhuc apud me comperi, interpretationem duntaxat Dominicae orationis, regulasque bene vivendi circiter quinquaginta, breves perfectò nimis & inexplicatas, quas in multa capita, si vixisset, deducturus omnino fuerat. Duas quoque ad Deum Deprecatorias, quarum unam Rhythmis Hetruscis, elegiaco metro alteram, qua gravioribus defatigatum quandoque studiis animum cantando ad lyram mulcere posset, composuerat: primis enim adulescentiae annis genus omne musicae artis adeò excolverat, ut