quippe qui audiens Graeca quaepiam Sexti Philosophi monumenta adservari, in quibus universae doctrinae humanitus inventae essent, ea è Graeca transferri in Latinum, paululum antequam moreretur mandaverat, perosus multorum, qui se scire jactabant, ignorantiam. Idque ipsum muneris Georgio Antonio Vespuccio utriusque linguae gnaro qui ex ejus erat sodalitate, delegarat. Volebatque eidem operi Zenobium etiam Acciaiolum utriusque linguae compotem ejusdemque virum sodalitatis encumber, fecissetque votis satis, ni mors ipsum violenta rapuisset. Eatenus verò ducebatur amore veritatis, ut dum maximè floreret, & ingenti gloria quae diceret, quae scriberet circumferrentur, ⟨p. 110⟩cùm rogaretur ab amicis quatenus suis sententiis acquiescere auditores vellet, non aliter responderit, quàm aliorum quorumlibet, demptis iis quae superno lumine hausta patefaciebat divino munere. Idque mihi tum privatim dixisse memini. Ad Doctorum hominum coronas disputare adolescens consuevit. Unde oriri coepit opinio, futurum eum magni nominis virum. Nam propter disputandi peritiam & acumen ingenii multos sibi conciliaverat. Non erat facilè judicatu, utrum ejus eruditio, morum gravitatem; an haec doctrinam excelleret, virtutibus hujusmodi sic inter se certantibus, ut ex earum conflictu rarum quoddam, imò uni Hieronymo proprium resultaret, quando inter eos qui liberalibus artibus vacabant, prodigio par esset, qui Philosophorum literas Christianis virtutibus redimitas profiterentur; quae tamen, si eis non condiantur, uti gladius in furentis manibus, & hostem persaepè & Dominum etiam jugulant. Consuetudo ei cum aliis perrara, sibi ipsi semper comes. Mos autem fuit spatiandi seorsum, fovendi animi gratia, illudque frequentissimè meditandi, maximam hominum partem laborare stultitia, ob id quòd finem, ad quem est nata, aut ignoraret omnio, aut notum non procuraret acquirere. Proptereà à populari coetu & curia abstinebat maximè, atque ab aula Principis Herculis, qui Borsio fratri successit, abhorrebat, adeò ut non nisi semel totâ vità in ejus arcem, quo cives omnes confluebant introierit, totus scilicet veritati contemplandae mancipatus.
quippe qui audiens Graeca quaepiam Sexti Philosophi monumenta adservari, in quibus universae doctrinae humanitus inventae essent, ea è Graeca transferri in Latinum, paululum antequam moreretur mandaverat, perosus multorum, qui se scire jactabant, ignorantiam. Idque ipsum muneris Georgio Antonio Vespuccio utriusque linguae gnaro qui ex ejus erat sodalitate, delegarat. Volebatque eidem operi Zenobium etiam Acciaiolum utriusque linguae compotem ejusdemque virum sodalitatis incumbere, fecissetque votis satis, ni mors ipsum violenta rapuisset. Eatenus verò ducebatur amore veritatis, ut dum maximè floreret, & ingenti gloria quae diceret, quae scriberet circumferrentur, ⟨p. 110⟩cùm rogaretur ab amicis quatenus suis sententiis acquiescere auditores vellet, non aliter responderit, quàm aliorum quorumlibet, demptis iis quae superno lumine hausta patefaciebat divino munere. Idque mihi tum privatim dixisse memini. Ad Doctorum hominum coronas disputare adolescens consuevit. Unde oriri coepit opinio, futurum eum magni nominis virum. Nam propter disputandi peritiam & acumen ingenii multos sibi conciliaverat. Non erat facilè judicatu, utrum ejus eruditio, morum gravitatem; an haec doctrinam excelleret, virtutibus hujusmodi sic inter se certantibus, ut ex earum conflictu rarum quoddam, imò uni Hieronymo proprium resultaret, quando inter eos qui liberalibus artibus vacabant, prodigio par esset, qui Philosophorum literas Christianis virtutibus redimitas profiterentur; quae tamen, si eis non condiantur, uti gladius in furentis manibus, & hostem persaepè & Dominum etiam jugulant. Consuetudo ei cum aliis perrara, sibi ipsi semper comes. Mos autem fuit spatiandi seorsum, fovendi animi gratia, illudque frequentissimè meditandi, maximam hominum partem laborare stultitia, ob id quòd finem, ad quem est nata, aut ignoraret omnio, aut notum non procuraret acquirere. Proptereà à populari coetu & curia abstinebat maximè, atque ab aula Principis Herculis, qui Borsio fratri successit, abhorrebat, adeò ut non nisi semel totâ vità in ejus arcem, quo cives omnes confluebant introierit, totus scilicet veritati contemplandae mancipatus.