A26815:1919
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Non ideo (Domini) vos scribo ut dolorem m•um in sinum vestrum effundam; & qu•r•lis meis aures vestras obtundam. In quibus Consolatorem non requiro, mihi non parvo honori ducens quod tempestatis in Ecclesiam ingruentis primi ictus in meum caput detonuerint. Mic beatum existimaverim si tota in me solum procella rueret & Dei Ecclesia quieta & incolumis staret. Sed me acrior cura urit, & ad vos coegit scribere, quantumvis abhorrentem à publicis negotiis & iis quae ad sacrum munus meum minus pertinent. Cum enim Ecclesiam periclitantem & in praecipiit stantem aspiciam silere non ⟨p. 713⟩potui, imo nec debui, ne sciens ac volens in re omnium gravissima negligentiae, imo & in Ecclesiam impietatis crimen incurram. Spe•o quoque dum meum sensum circa publica negotia vobis expono, fore ut domestica mea aerumna me omni suspicione liberabit & hoc saltem perficiet, ut si sententiam meam minus probetis, benevolentiam tamen agnoscatis. Non me quidem decet virorum conventui ex toto regno delectorum quibus in tam difficili tempore publici negotii o•us incumbat, consilium dare. Est tamen vobis utile quis sit nostrarum Ecclesiarum sensus ab iis qui eum intime norunt edoceri.
Non ideo (Domini) vos scribo ut dolorem m•um in sinum vestrum effundam; & qu•r•lis meis aures vestras obtundam. In quibus Consolatorem non requiro, mihi non parvo honori ducens quod tempestatis in Ecclesiam ingruentis primi ictus in meum caput detonuerint. M•que beatum existimaverim si tota in me solum procella rueret & Dei Ecclesia quieta & incolumis staret. Sed me acrior cura urit, & ad vos coegit scribere, quantumvis abhorrentem à publicis negotiis & iis quae ad sacrum munus meum minus pertinent. Cum enim Ecclesiam periclitantem & in praecipiit stantem aspiciam silere non ⟨p. 713⟩potui, imo nec debui, ne sciens ac volens in re omnium gravissima negligentiae, imo & in Ecclesiam impietatis crimen incurram. Speo quoque dum meum sensum circa publica negotia vobis expono, fore ut domestica mea aerumna me omni suspicione liberabit & hoc saltem perficiet, ut si sententiam meam minus probetis, benevolentiam tamen agnoscatis. Non me quidem decet virorum conventui ex toto regno delectorum quibus in tam difficili tempore publici negotii ous incumbat, consilium dare. Est tamen vobis utile quis sit nostrarum Ecclesiarum sensus ab iis qui eum intime norunt edoceri.