A26815:1926
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nec vos nescire potestis nostrorum Optimatium plures, & ii in quibus vires nostrae sitae sunt palam vestras agendi rations condemnare, dicere eos pro Dei causa non pati qui pro hac causa patiuntur. His non resistentibus, sed oppidorum suorum portas Regi aperientibus, & arma sua cum Regiis armis conjungentibus quantum inde vestrae partes debilitabuntur? Quam multi vos praecipui viri descrent? Alii ex infidelitate, plures ex timore & debilitate. Quin in vestro conventu praefervidi homines qui ut gratiam aucupentur violentiam maxim probent, ii sunt saepenumero qui fratres suos prodituri sunt. Miscras Ecclesias in summa discrimina adducunt, ut eas mox in periculo deserant; instar hominum facinorosorum qui ex aedibus profugiunt postquam eas ipsi incenderint & compilarint.
Nec vos nescire potestis nostrorum Optimatium plures, & ii in quibus vires nostrae sitae sunt palam vestras agendi rationes condemnare, dicere eos pro Dei causa non pati qui pro hac causa patiuntur. His non resistentibus, sed oppidorum suorum portas Regi aperientibus, & arma sua cum Regiis armis conjungentibus quantum inde vestrae partes debilitabuntur? Quam multi vos praecipui viri descrent? Alii ex infidelitate, plures ex timore & debilitate. Quin in vestro conventu praefervidi homines qui ut gratiam aucupentur violentiam maxime probent, ii sunt saepenumero qui fratres suos prodituri sunt. Miscras Ecclesias in summa discrimina adducunt, ut eas mox in periculo deserant; instar hominum facinorosorum qui ex aedibus profugiunt postquam eas ipsi incenderint & compilarint.
Sires eo devenerit ut praelium committatur aut oppida obsideantur, qualiscunque praelii aut obsidionis exitus fuerit, vulgus infensum plerisque in locis contineri non poterit quin Ecclesias nostras, nullis propugnaculis munitas caedibus & direptionibus impleant. Neque id Magistratus quantumvis cupientes, prohibere poterunt.
Si res eo devenerit ut praelium committatur aut oppida obsideantur, qualiscunque praelii aut obsidionis exitus fuerit, vulgus infensum plerisque in locis contineri non poterit quin Ecclesias nostras, nullis propugnaculis munitas caedibus & direptionibus impleant. Neque id Magistratus quantumvis cupientes, prohibere poterunt.