A26815:1939
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sedani oblatam sibi S. Theologiae Cathedram & Ecclesiae Ministerium Molinaeus suscepit, ibi mansurus donec sibi ad Parisiensem Ecclesiam reditus aperiretur. At reditus ille nunquam ei datus est. Quanquam enim post multos demum annos sibi per Regem licuit in Galliam venire, cautum tamen fuit ne Lutetiam rediret; Patuitque litem illam quae illi à Senatu▪ Regio intendebatur fictitiam fuisse & ideo tantum motam ut ab Ecclesia Parisiensi removeretur.
Circa annum 1623. prodiit Cardinalis Perronii liber contra Serenissimum Regem Jacobum. Liber quem Pontificii immensum quantum laudibus extollunt. Et est sane omnium qui Romanam fidem Gallice propugnaverunt eruditissimus & subtilissimus. Regis multum intererat ut libro tam insigni maturaretur Responsio, cum Regis de jure Regum liber huic Responsioni occasionem praebuisset. Quem vero Rex in rebus regni occupatissimus sibi Defensorem deligeret alium ab eo cujus felicem operam in simili negotio non semel expertus fuerat?
Id vero animo praecipiens Perronius librum quem contra Regem paraverat non ante voluit in lucem prodire quam ipse ex vita migrasset. Nam sibi, si eum vivus edidisset cum Molinaeo (cujus ingenium expertus formidabat) de eo litem fore minime dubitabat. Quare postquam desiit vivere Perronius, foetus quem multis annis parturiverat, in parentis funere, quasi [Greek or Hebrew], lucem aspexit.
Id vero animo praecipiens Perronius librum quem contra Regem paraverat non ante voluit in lucem prodire quam ipse ex vita migrasset. Nam sibi, si eum vivus edidisset cum Molinaeo (cujus ingenium expertus formidabat) de eo litem fore minime dubitabat. Quare postquam desiit vivere Perronius, foetus quem multis annis parturiverat, in parentis funere, quasi 〈non-Latin alphabet〉, lucem aspexit.