A26815:206
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Girolamo Savonarola › PRO MIUM.Biography Girolamo Savonarola › PROOE MIUM.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
PRO MIUM.
PROOE MIUM.
Vitam HIERONYMI SAVONAROLAE FERRARIENSIS, viri aetate nostra longè praestantissimi, decreveram jam inde, terris ut mutavit caelum, litterarum mandare monumentis. Facturus enim videbar operae pretium, si nostris hominibus, quos ab eo rerum gestarum veritas latuit, plurimorum etiam interpolata calumniis id aperirem, unde sibi facilè consulere possint. Idipsum quoque posteritati gratum arbitrabar fore, si rarissimis exemplis daretur occasio, ut excitaretur ad bene beateque vivendum, & pro veritate certandum. Sed cùm & multa & dura emersissent impedimenta, distuli ad hoc usque tempus editionem, cui propterea non parva eaque sincerior facta est rerum scribendarum accessio; dumb & major & diligentior (longioris beneficio temporis) delectus haberi ⟨p. 108⟩potuit eorum, quae variè à diversis afferebantur. Veritatem sanè quam per me ipsum novi, sequutus sum. Nam cum ipso Hieronymo constitutam habui non vulgarem amicitiam sexennium antequam apud mortales morari desiisset, deinde non auritos tantum testes habere volui sed oculatos, eis maximè de rebus quae & mortem concernebant & miracula: in caeteris verò quae quasi per manus tradita cognoveram, quantum licuit explorandum statui & mores, & diligentiam ejus qui retulisset. A te qui leges, (si forte meus tibi labor aliquando fuerit usui) repensum id mihi velim, ut in tuis sis ad Deum precibus memor mei, simulque ad ipsum Hyeronimum, è Mirandula, anno M. D. XXX.
VItam HIERONYMI SAVONAROLAE FERRARIENSIS, viri aetate nostra longè praestantissimi, decreveram jam inde, terris ut mutavit caelum, litterarum mandare monumentis. Facturus enim videbar operae pretium, si nostris hominibus, quos ab eo rerum gestarum veritas latuit, plurimorum etiam interpolata calumniis id aperirem, unde sibi facilè consulere possint. Idipsum quoque posteritati gratum arbitrabar fore, si rarissimis exemplis daretur occasio, ut excitaretur ad bene beateque vivendum, & pro veritate certandum. Sed cùm & multa & dura emersissent impedimenta, distuli ad hoc usque tempus editionem, cui propterea non parva eaque sincerior facta est rerum scribendarum accessio; dum & major & diligentior (longioris beneficio temporis) delectus haberi