A26815:208
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Girolamo Savonarola › Quod Hieronymo genus, quae patria, qui parentes, quae statura.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quod Hieronymo genus, quae patria, qui parentes, quae statura.
HIERONYMO paternus avus fuit Michael, patria Patavium, familia Savonarola nobils, ut hinc ex civitatis portis una cognomen habuerit. Nobilior autem cùm esset artis Medicae professione, Ferrariam ab ejus Principe Nicolao Attestino accitus est, qua in urbe diu vixit. Nam & sub Leonello ejus filio grandior natu, & sub fratre Borsio (qui primus ex, ea familia Ferrariam, Mutinam, & Regium Lepidi titulo Ducis obtinuit, cùm inter medendum civibus, tùm inter scribendum exteris etiam prodesse sollicitus, in extremo senio diem obiit. Michaeli fuere duo filii, Joannes, & Nicolaus. Hic ex Bonacorsiorum familia in matrimonium Helenam duxir, ex qua praeter duas neptes, quinque tulit nepotes, Hieronymum Albertumque Medicinae perdiscendae operam daturos, tresque alios, quorum duo rei domesticae curam exercuisse, alium, cui Maurelio nomen fuit, sacris primò initiatum, deinde sub Hieronymo fratre, dumb floreret, arctioris vinculo degendae vitae religatum constat. Virum egregié pium fuisse Michaelem, & pauperibus nulla mercede mederi solitum puer audivi ex Blanca Attestina matre, quae dum virgo esset, sub tutela fratris ejus Principis Borsii eo fuerat Medico usa. Natus est Hieronymus undecimo Calend. Octobris, qua die Matthaei Apostoli peraguntur solemnia. Annus is fuit à partu Virginis millesimus quadringentesimus supra quinquagesimum & secundum. Statura fuit penè justa, sed quae in parvam potius desineret, quàm in magnam excelleret, erecta tamen & egregia. Cutis colour in album subrufumque vergebat: sublimis extabat frons, grandiusculis per transversum sulcata rugis. Oculi penè […], quibus imminebant falcata supercilia pilis conspersa crassioribus. Hinc nasus inter malas turgidulas venustè incurvatus atque ori pleniori paululum impendens vultum honestabat. Subinde prominulum castigato ventri pectus incumbens, & collo ac brachiis cruribusque conveniens ostendebat in totius corporis habitu, sic aptam esse inter se membrorum confessionem, ut nec ea suirentur toris, nec macie conficerentur. Osseae tantum & carne propemodum exemptae manus, quarum digiti oblongi protendebant ad ungues in acutum. Incessus ita sibi constans, ut modestia simul, & urbana quadam praeditus elegantia videretur.