A26815:197
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Caeterum liberalitas sola, in eo modum excessit, tantumque aberat, ut aliquid curae terrenis rebus apponeret, ut etiam incuriositatis naevo macularetur, ab amicis quoque saepiùs admonitum comperimus, ut in totum divitias non contemneret. Asseverantibus id sibi probro dari, cûm vulgatum foret, sive id verum, sive falsum, furti dispensa toribus praebuisse occasionem. Nihilominus mens illa quae semper contemplandis perscrutandisque totius naturae consiliis inhaerebat, demittere se facilè non poterat, ad haec insima abjectaque pensiculanda. Memini dum Ferrariae cum eo obversarer, obsonatorem pagella quadam oblata expensarum approbationem expetere, quo viso mirabundus extiti, percunctatusque illum, Mentemne ad id quod retroactis temporibus neglexerat, apposuisset, respondit familiaris: Non modo ab eo efflagitasse, sed exegisse, ut id subiret officii, quibus ut morem gereret factitaverat: tantum vero curae, quantum prius habuisse. Quinetiam dum eius dispensator primarius eum interpellasset, ut ejus pecuniarum, quas per multos annos contractaverat, dispunctionem fieri juberet, quo securius menti suae consuleret: atque ejusmodi libros, coram attulisset, talia eidem verba respondisse percepimus: Scio me quàm saepissimè abs te & potuisse, & posse fraudari, quapropter liberation expensarum harum opus non est: si tibi debeo, quamprimum nummos exolvam, si mihi debes vel in praesentia, si potes, vel in posterum, si non adest facultas, debita relue. Amicos verò semper multa indulgentia tractavit, quibuscum hortatoriis ad bene vivendum locutionibus uti solebat. Hominem novi qui dum ejus doctrina fretus & fama, secum loqueretur, & haberetur sermo de moribus, duobus tantùm ipsius verbis commotum, ut via vitiorum deserta, mores reformaverit. Verba fuerunt ejusmodi: Si Christi mortem, nostri amore perpessam, prae oculis haberemus, propriam quoque identidem cogitando caveremus à vitiis: Modestiam & comitatem in eos admirabilem exhibuit, quos non à viribus, aut fortuna probatos, sibi devinciendos duxerat, sed à moribus & doctrina: eos tamen qui quantulumcunque pollerent literis, vel saltem bonarum artium studiis, gnavos aptosque inspiceret, diligere consueverat. Similitudo namque amoris est causa, & erga sapientem virum, ut teste Philostrato, Apollonius inquit, affinitas quaedam est: scentiam quoque perficere hominem, qua homo est:
Caeterum liberalitas sola, in eo modum excessit, tantumque aberat, ut aliquid curae terrenis rebus apponeret, ut etiam incuriositatis naevo macularetur, ab amicis quoque saepiùs admonitum comperimus, ut in totum divitias non contemneret. Asseverantibus id sibi probro dari, cûm vulgatum foret, sive id verum, sive falsum, furti dispensa toribus praebuisse occasionem. Nihilominus mens illa quae semper contemplandis perscrutandisque totius naturae consiliis inhaerebat, demittere se facilè non poterat, ad haec insima abjectaque pensiculanda. Memini dum Ferrariae cum eo obversarer, obsonatorem pagella quadam oblata expensarum approbationem expetere, quo viso mirabundus extiti, percunctatusque illum, Mentemne ad id quod retroactis temporibus neglexerat, apposuisset, respondit familiaris: Non modo ab eo efflagitasse, sed exegisse, ut id subiret officii, quibus ut morem gereret factitaverat: tantum vero curae, quantum prius habuisse. Quinetiam dum eius dispensator primarius eum interpellasset, ut ejus pecuniarum, quas per multos annos contractaverat, dispunctionem fieri juberet, quo securius menti suae consuleret: atque ejusmodi libros, coram attulisset, talia eidem verba respondisse percepimus: Scio me quàm saepissimè abs te & potuisse, & posse fraudari, quapropter liberatione expensarum harum opus non est: si tibi debeo, quamprimum nummos exolvam, si mihi debes vel in praesentia, si potes, vel in posterum, si non adest facultas, debita relue. Amicos verò semper multa indulgentia tractavit, quibuscum hortatoriis ad bene vivendum locutionibus uti solebat. Hominem novi qui dum ejus doctrina fretus & fama, secum loqueretur, & haberetur sermo de moribus, duobus tantùm ipsius verbis commotum, ut via vitiorum deserta, mores reformaverit. Verba fuerunt ejusmodi: Si Christi mortem, nostri amore perpessam, prae oculis haberemus, propriam quoque identidem cogitando caveremus à vitiis: Modestiam & comitatem in eos admirabilem exhibuit, quos non à viribus, aut fortuna probatos, sibi devinciendos duxerat, sed à moribus & doctrina: eos tamen qui quantulumcunque pollerent literis, vel saltem bonarum artium studiis, gnavos aptosque inspiceret, diligere consueverat. Similitudo namque amoris est causa, & erga sapientem virum, ut teste Philostrato, Appollonius inquit, affinitas quaedam est: scentiam quoque perficere hominem, qua homo est: