A26815:1979
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nam matrimonium liberum quaerendorum causa contrahitur. Puellam inquam accepit, ut ea obsequentiore uteretur, ut quasi tenellam arbusculam flecteret qua vellet, vel quasi mollem ceram pro libitu duceret atque formaret. Vetulis quippe virginibus nihil durius & intractabilius, nihil pervicacius, nihil morum plerumque pessimorum tenacius, nihil ridicula prudentiae affectatione putidius potest reperiri. Quare non Valesius, sed ipsi censores qui eum damnaverunt, risu digni fuerunt atque damnandi.
Post ductam uxorem nihilo segnius studebat Valesius, librosque componebat. Socrates & Hermias Sozomenus Scholastici seu Advocati à Constantini Maximi profession Christianae religionis ad septimum decimum Consulatum Theodosii junioris Aug. centum & viginti octo annorum historiam perduxere. Hosce ambos ope priscorum codicum emendatos, in sermonem Latinum transtulit, & doctis adnotationibus exposuit. Adjecit & tres libros observationum; unum de rebus magni Athanasii Antistitis Alexandrini, alterum de Pauli Constantinopolitani Episcopi exsiliis ac restitutionibus, tertium ultimu • que de sexto Canone Concilii Nicensis. Hunc secundum historiae Ecclesiasticae tomum Ludovico Francorum & Navarrorum Regi maximo ac Christianissimo dedicavit anno MDCLXXVIII. obtulitque. Tertio observationum libello Johannes Launoius Theologus, adversus quem scriptus erat, utcumque cavillando respondit: quam defensionem Valesius sibi legi noluit, affirmans consumtam esse materiam, & persuasissimum habens, sua scripta ab Launoio nulla ratione reselli posse atque convelli. Supererant corrigendi, transferendi, exponendique Theodoritus Episcopus Cyri, & Evagrius Scholasticus, ut totum veteris Ecclesiasticae historiae corpus, usque ad annum natalis Domini DXCIV. Mauricii Tiberii principatus duodecimum, uno stilo, pari ⟨p. 729⟩fide elegantiaque conversum haberemus. Quod anno demum MDC LXXIII. factum est: quum Theodoritus & Evagrius, unaque excerpta è Philostorgio & Theodoro Byzantio Lectore prodierunt in lucem, cum accuratis adnotationibus & duobus observationum Ecclesiasticarum libris: quod opas Valesius J. B. Colberto illustrissimo literarum fautori nuncupavit, ut esset suae erga ipsum observantiae gratique animi perenne monumentum. Sacrae historiae Graecis auctoribus Latinos, Sulpicium Severum, Turanium Rusinum, Cassiodori Senatoris historiam tripertitam, Liberatum Diaconum, non sque alios cum priscis membranis collatos, & opera sua emendatos commentariisque expositos adjungere constituerat, si ci diutius vivere contigisset. Praeterco carmina, quae ex occasione composuit: qualia sunt, Sotria pro Ludovico Magno Rege Christianissimo, versibus hexametris stilo Horatiano anno MDCLXIII. condita: item insequ ti anno lucubrata, ad Regem de victoria ejus Maurica & Turcica ode elegantissima.