A26815:1992
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Plurimum certe interest Ecclesiae Dei, cum ad praeconium virtutis tum ad exemplar morum, ut, qui pietate conspicui, doctrina illustres, rebusque gestis insignes suis aliquando temporibus extiterunt, horum nomen & vivendi ratio ad seros usque nepotes transferantur. Quocirca operae pretium me facturum esse arbitrabar, si Jacobi Usserii, Reverendissimi illius Archiepiscopi Armachani totiusque Hiberniae Primatis vitam literis consignarem; & quidem quantumvis ab aliis viris doctissimis integerrimisque hoc idem jam antea factum esse non ignorarem: non quod eorum fidei aut diligentiae quicquam ego detractum velim, aut quae ab illis jam scripta sunt, haec eadem à me aut copiosius aut luculentius exponi posse putem: verum ut magnum illud instar pietatis & literarum, cujus nomen & fama apud exteros omnes, quam late patet orbis literarius, dumb viveret adhuc increbuerat, ne nostrorum solum hominum conscientia & memoria contineretur. Enimvero indignum mihi videbatur, qui tot linguarum peritiam complexus est, ejus historiam intra unius sermonis Anglicani cancellos coerceri. Neque sane ullus dubito quin Ecclesiae Christi universae gratum imprimis futurum sit, viri summi, ac de se optime meriti effigiem contueri, haerere in vultu, vitam contemplari, ac praesenti, quoad ejus fieri potest, cogitatione complecti. Quod quidem ego ut aliqua saltem ex parte praestare possim, quoniam mihi non contigerit tanti viri tam eximiae virtutis testem [Greek or Hebrew] admoveri, in eam mihi curam maxime incumbendum esse sentio ut ejusmodi huc afferam quae viri docti, summaeque fidei, longaque Reverendissimi viri consuetudine usi aut viderunt ipsi, aut hauserunt ab ipsius narrantis ore, aut ab aliis denique fide dignis a•ceperunt & in scripta sua contulerunt.
PLurimum certe interest Ecclesiae Dei, cum ad praeconium virtutis tum ad exemplar morum, ut, qui pietate conspicui, doctrina illustres, rebusque gestis insignes suis aliquando temporibus extiterunt, horum nomen & vivendi ratio ad seros usque nepotes transferantur. Quocirca operae pretium me facturum esse arbitrabar, si Jacobi Usserii, Reverendissimi illius Archiepiscopi Armachani totiusque Hiberniae Primatis vitam literis consignarem; & quidem quantumvis ab aliis viris doctissimis integerrimisque hoc idem jam antea factum esse non ignorarem: non quod eorum fidei aut diligentiae quicquam ego detractum velim, aut quae ab illis jam scripta sunt, haec eadem à me aut copiosius aut luculentius exponi posse putem: verum ut magnum illud instar pietatis & literarum, cujus nomen & fama apud exteros omnes, quam late patet orbis literarius, dum viveret adhuc increbuerat, ne nostrorum solum hominum conscientia & memoria contineretur. Enimvero indignum mihi videbatur, qui tot linguarum peritiam complexus est, ejus historiam intra unius sermonis Anglicani cancellos coerceri. Neque sane ullus dubito quin Ecclesiae Christi universae gratum imprimis futurum sit, viri summi, ac de se optime meriti effigiem contueri, haerere in vultu, vitam contemplari, ac praesenti, quoad ejus fieri potest, cogitatione complecti. Quod quidem ego ut aliqua saltem ex parte praestare possim, quoniam mihi non contigerit tanti viri tam eximiae virtutis testem admoveri, in eam mihi curam maxime incumbendum esse sentio ut ejusmodi huc afferam quae viri docti, summaeque fidei, longaque Reverendissimi viri consuetudine usi aut viderunt ipsi, aut hauserunt ab ipsius narrantis ore, aut ab aliis denique fide dignis aceperunt & in scripta sua contulerunt.