Atque haec quidem accepi (inquit Bernardus) ab oculato & aurito teste, quibus & fidem aliquam afferre possit illa Chaloneri, sacerdotis secularis, exprobratio, qua in libro contra Beaumontium edito, eum ut caveat porro monet ab aedibus illis Draitonianis, neforte in Usserium alium incidat, qui illum denuo in fugam agat, non sine sui ipsius & professionis suae ignominia. Quae omnia si quis diligenter animo secum perpenderit, non mirabitur quod Pia Domina tam insigni pietate ac reverentia Reverendissimum hunc Primatem, quoad viveret, prosequeretur. Qui in Hiberniam reversus incredibili omnium gaudio exceptus est; ac in autumno ejusdem auri, (qui erat 1626.) cum in publico Gentis illius confluxu id à Falklandio ageretur (summus is erat sub Jacobo Rege Hiberniae moderator) ut si modo milites alerent suis sumptibus Pontificii, ⟨p. 742⟩religionis suae publice exercendae ampliorem facultatem consequerentur; Reverendissimus Primas facile perspiciens c• res quam fatalis Hiberniae futura esset, omnes ditionis suae Episcop•s convocavit, qui ejusmodi indulgentiae impietatem, subscriptis nominibus, unanimi consensu in hanc fere sententiam testati sunt. Quod quam Papistarum religio superstitiosa esset ac idololatrica, fides erronea ac haeretica, Ecclesia utriusque respectu Apostatica, liberum iis religionis suae exercitium liberamque fidei suae ac doctrinae professionem indulgere grave peccatum foret; tum quod hac ratione omnium Papismi superstitionum idololatriarum, haeresium, ac uno verbo abominationum ejus omnium, quin & perditionis omnium, quotquot in illius apostasiae diluvio perirent, culpa & reatu nos (aiunt) involveret, tum vero etiam quoniam hoc facere pecuniae gratia nil aliud soret quam religionem vaenum exponere, imo & animas pretio prodere quas salvator noster Jesus Christus precioso suo sanguine redimere non dubitavit. Deum propterea veritatis comprecantes, ut vellet omnes, qui cum imperio erant, zelo Dei gloriae & verae religionis propagandae studio imbuere & contra Papismum, Superstitionem, ac Idololatriam omnem fortes eos reader, zelo affectos, & animo quam maxime obfirmatos. Episcopi duodecim omnino erant qui huic protestationi subscripserunt; quam Downhamus Derriensis Episcopus, cum postea eoram Falklandio & concilio praedicaret, media concione publice recitavit;
Atque haec quidem accepi (inquit Bernardus) ab oculato & aurito teste, quibus & fidem aliquam afferre possit illa Chaloneri, sacerdotis secularis, exprobratio, qua in libro contra Beaumontium edito, eum ut caveat porro monet ab aedibus illis Draitonianis, neforte in Usserium alium incidat, qui illum denuo in fugam agat, non sine sui ipsius & professionis suae ignominia. Quae omnia si quis diligenter animo secum perpenderit, non mirabitur quod Pia Domina tam insigni pietate ac reverentia Reverendissimum hunc Primatem, quoad viveret, prosequeretur. Qui in Hiberniam reversus incredibili omnium gaudio exceptus est; ac in autumno ejusdem auri, (qui erat 1626.) cum in publico Gentis illius confluxu id à Falklandio ageretur (summus is erat sub Jacobo Rege Hiberniae moderator) ut si modo milites alerent suis sumptibus Pontificii, ⟨p. 742⟩religionis suae publice exercendae ampliorem facultatem consequerentur; Reverendissimus Primas facile perspiciens c• res quam fatalis Hiberniae futura esset, omnes ditionis suae Episcop•s convocavit, qui ejusmodi indulgentiae impietatem, subscriptis nominibus, unanimi consensu in hanc fere sententiam testati sunt. Quod quam Papistarum religio superstitiosa esset ac idololatrica, fides erronea ac haeretica, Ecclesia utriusque respectu Apostatica, liberum iis religionis suae exercitium liberamque fidei suae ac doctrinae professionem indulgere grave peccatum foret; tum quod hac ratione omnium Papismi superstitionum idololatriarum, haeresium, ac uno verbo abominationum ejus omnium, quin & perditionis omnium, quotquot in illius apostasiae diluvio perirent, culpa & reatu nos (aiunt) involveret, tum vero etiam quoniam hoc facere pecuniae gratia nil aliud soret quam religionem vaenum exponere, imo & animas pretio prodere quas salvator noster Jesus Christus precioso suo sanguine redimere non dubitavit. Deum propterea veritatis comprecantes, ut vellet omnes, qui cum imperio erant, zelo Dei gloriae & verae religionis propagandae studio imbuere & contra Papismum, Superstitionem, ac Idololatriam omnem fortes eos reddere, zelo affectos, & animo quam maxime obfirmatos. Episcopi duodecim omnino erant qui huic protestationi subscripserunt; quam Downhamus Derriensis Episcopus, cum postea eoram Falklandio & concilio praedicaret, media concione publice recitavit;