A26815:33
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Post postulationem, & rescriptum Pontificis, supererat pallium, pornamentum è corpore Divi Petri Romae sepulti assumptum, quo induuntur qsoli Patriarchae & Archiepiscopi, nisi aliquibus Episcopis ex privilegio concedatur, ad 3denotandam ⟨p. 12⟩potestatem plenam, qua ipsi in Episcopos sibi subditos utuntur, seoque amicti sunt duntaxat in Ecclesiis provinciae suae diebus festis à Pontifice praestitutis, & tpriusquam illud acceperint, Synodum vocare, aquam lustralem conficere, sacros ordines confer, dedicare basilicas, aliave exercere, quae ei muneri incumbunt, nefas habetur. Pallium igitur Henricus per Robertum Apilton Canonicum Eboracensem Bononiam missum à Pontifice impetravit, quod ei postea Wyntoniensis & Norwicensis Episcopi potestate sibi rescripto Pontificio delegata in palatio regis Suttonae, presentibus Rege, Humfredo Duce Glocestrense, Richardo Warwicense, Georgio Marchiano Comitibus, aliisque proceribus multis solennibus ceremoniis tradiderunt: & obedientiam fidemque Pontifici ibidem spospondit (iisdem illud exigentibus, quia upallium sine istjusmodi jurejurando tradi non debuit) jurejurando hac verborum formula concepto. Ego Henricus Archeipiscopus. Cantuariensis fidelis & obediens ero Beato Petro, Sanctaeque Apostolicae Romanae Ecclesiae: & Domino meo Johanni XXIII, suisque successoribus Canonicè intrantibus. Non ere •n consilio aut consensu ut vitam perdant aut membrum, seu capiantur mala captione. Consilium quod mihi credituri sunt per se aut nuncios, seuliteras ad eorum damnum me sciente nemini pandam. Papatum Romanum & regalia Sancti Petri adjutor er• iis ad retinendum, & defendendum, salvo ordine meo contra omnem hominem. Legatum Apostolicae sedis ineundo & redeundo honorificè comitabor, & in suis necessitatibus adjuvabo. Vocatus ad Synodumveniam, nisi praepeditus fuero Canonica praepeditione. Apostolorum limina singulis trienniis visitabo, aut per me aut per meum nuncium, nisi Apostolica absolvar licentia. Possessiones ad mensam meam Archiepiscopalem pertinentes non vendam, neque donabo, neque impignorabo, neque de novo infeudabo, neque alio modo alienabo, inconsulto Romano Pontifice. Sic me Deus adjuvet & haec sancta Evangelia. Ita rerum sacrarum & Ecclesiasticarum potestatem à Pontifice consecutus, praediis tamen aut agris Ecclesiae inconsulto rege, se immiscere non poterat: Leycestriae igitur regem adit, ubi III. Kal.