A26815:212
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Causa sumpti Religiosi habitus & Epistola ad parentes & amicos missa.
HOC vitae tenore ad annum usque aetatis secundum & vigesimum servato, cogitare secùm cepit, perseverandumne sibi foret in ea vita quam vivebat, an alia potior quaerenda: diuque ambigenti ei ac variarum concursu opinionum anxio, nocte per soporem frigidissima quaedam aqua in corpus illabitur, ob quam de somno continuò excitatus, animatus est ad novam capessendam vitam, Deo ita volente, qui animabus eum quàm coporibus mederi malebat, moderabatque in eo jam illecebras carnis; & saluberrimo illo frigore, fervorem aetatis saepenumero noxium restinguebat: Quare & Christum omnino sequi, & omni humanae gloriae nuntium remittere statim constituit: ad quod faciendum non nihil etiam ex sacerdotis cujusdam ex Augustini Eremitarum ordine, quasi divinis stimulis urgebatur. Sed cùm nulli religioni earum, quae à quibusdam Theologis Factitiae appellantur, (una enim & sola est Christiana religio) quaeque vivendi regulae dicuntur à quibusdam, nulli inquam magis afficeretur quàm ei quae Fratrum Praedicatorum nuncupatur, tam ob egregriam ejus famam & merita, quàm ob id quod Thomae Doctoris eorum praecipuè placita sectaretur, in hac see militaturum praeparat. Sed cùm parentes & fratres & amicos omnes id consilii latere voluisset, die eo Aprilis qui & Martyri Georgio sacer est & Ferrariensibus celeberrimus habetur, occupata urbe in spectandis ludis omnifariam, ipse Bononiam pergit, ibique Praedicatorum Fratrum habitum induit. In ipso autem ingrediendae ⟨p. 111⟩Religionis limine oblitus (idem ut ipse mihi retulit) propositi cujusdam, quod altè insederat menti, sacrorum ordinum refugiendorum & sacerdotii renuendi, veritus ne de seculo (ut ajebat) in seculum prolaberetur parum distare religioni addictos viros, quibus Fratrum nomen est factum, à caeteris hominibus secularium appellation signatis existimans, qui literis, Aristoteli & disputationibus plus nimiùm vacarent. Ipse verò qui versatus in eis etiam cum honore fuerat, metuebat apprimè, ne crederetur eisdem studiis, & disputandi munere manciparetur, conducibilius sibi fore existimans aut hortum collar, aut tunicas fuere, vel quippiam id genus efficere, quod fratres hi qui conversi vulgo dicuntur, consueverunt. Sed hujusmodi sententiae, um caenobium adiit, profunda eum adeò tenuit oblivio, ut nihil omnino quod ad eam rem faceret, obreperet cordi: