A26815:220
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
De divinis citra velamen revelationibuss, quarum particeps factus Hieronymus futur as praedixit clades.
De divinis citra velamen revelationibuss, quarum particeps factus Hier onymus futur as praedixit clades.
PER id tempus divinarum revelationum particeps factus, ingruentes & Italiae & aliis regionibus calamitates ad futurae renovationem Ecclesiae praevidit, quamquam non adeo tunc ea extra dubitationem illi paterent, ut omnis ei ambigendi occasio praeriperetur: quod evenit si prophetiae lumen citra velamen humanae ratiocinationis effulgeat, Etenim adventitio lumine divino partim collustrabatur, & ex parte alia caligabat humano, sed duce ratione in eam inclinabat partem, in quam divina quoque visa inducebant. Existere namque sibi videbatur divinae justitiae majestatem, ut de scelestis hominibus, de iis potissimum qui praesunt, pravoque subjectos exemplo populos corrumpunt, atroces poenae sumerentur, cùm perditum humanum genus, divina patientia tot seculis abuteretur, pariterque essent Asiae & Africae populi multis erroribus & ignorantiae tenebris circumvoluti: summae item providentiae ordinem id poscere dubio procul arbitrabatur; si quidem ab ipso rerum primordio & conditi orbis incunabulis, mira quaedam & imperscrutabilis divinorum judiciorum series innotuit, ut simul & amabilis clementia & justitia tremenda perspectae sint. Sic & humani generis parentem nec ad inferos trusum, nec poena etiam immunem fuisse. Sic in libidinis commune crimen, quo terra omnis infecta fuerat, non statim animadversum, sed universali ⟨p. 113⟩posteà cataclysmo vindicatum. Sic Pharaonis Aegyptii regis impieta• non continuò ad internecionem ducta, sed undis demum rubri maris absorpta. Sic nesarii puerorum amores, quibus quinque urbes illae penitus tabefactae fuerant, non ex ipso initio suppliciis affecti, sed igne posteà & sulphur deleti. Haud aliter infecto orbi nostris temporibus eventurum rebatur, ubi & virtutes omnes pessum iverant, & scelera universa rerum potiebantur: videbaturque verosimile, ut eorum tandem Deus misereretur, qui tenebris affecti verae lumen religionis ignorabant; hi verò qui relicta luce sese barathro volentes immergerent, excitarentur sic ut vel clementiae participes fierent, si modo virtutes, abactis vitiis, amplecti vellent; aut justitiae tribunal subirent, si obstinatiùs sordescerent in scelere, exemploque forent caeteris pravorum vindictae facinorum. Consentaneum quippe videbatur suam ut Ecclesiam Deus eodem perpendiculo, quo semper usus fuerat, metiretur, & obliquos ejus parietes revocaret ad lineam, monitis primùm, deinde flagellis pro scelerum varietate diversis.