A26815:226
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
POST haec & Angelicis colloquiis monitus, & ab ejus praepositis accersitus, qui Joanni Pico patruo meo hac in re morem gerebant, Florentiam appulit, ubi & Joannis Evangelistae Apocalypsim è Lunari suggestu Florentinae plebi interpretari exorsus est in sacra aede Sancti Marci Ordinis Praedicatorum. Agebatur tunc annus corporati Verbi octogesimus nonus supra millesimum quadringentesimum, coepitque tum ea quae futura praeviderat inter exponendum afferre, tametsi eas ipsas quas hausisset futurorum notas, citra corticem non proferret, sed velamentis illis Apostolicae revelationis obtectas daret in vulgus, veritus ne multitudinis partem simpliciorem insolito prophetici tonitrui fulgore terreret, duriorem autem & effrenem ad risum & scommata concitaret, ob monstruosam illam persuasionem vulgo multis retrò saeculis inolitam, non esse scilicet postremis hisce temporibus Prophetas viros, neque post Joannem cognomento Baptistam hoc divinae providentiae munus in Ecclesiae visum. Quam quidem opinionem minuti & exiles Philosophi Theologique comprobare ausi sunt, quamquam successu parùm felici. Nam & ab ipsomet propheta, & ab aliis atque etiam à meipso cùm rationibus, tùm authoritatibus editis adhoc opusculis confutati sunt. Praedicabat itaque renovandam sive reformandam Ecclesiam, sed caedendam prius & purgandam flagello gravi, nî poenitentiae partes susciperentur. Et quamquam idipsum ex Apostolico textu decerpere videbatur, non potuit tamen effugere, quin & risus submoveretur ignaris, & invidorum linguae acuerentur, quas, ubi publicè vitia eorum qui praeerant aggressus est persequi, in se atrocissimas expertus est. Appropinquante verò calamitatum tempore apertius aliquid atque illustrius quàm consueverat, de arcanis ipsis deprompsit. Quo factum est, ut ob multiplices in se conflatas calumnias, à caelesti edicto promulgando penitùs cessare statuerit, alioque animum converter pavore quodam humano consternatus. Pristino igitur praenuntiandi munere deposito, obju• gandis solum criminibus, virtutibusque suadendis operam dare decreverat; caelesti nihilominus ad idem voce & minis revocatus est. Adduxerat autem jam in eum nonnihil populi fidem, & praedicta nonnullis mors Innocentii VIII. Pontificis, & praevisus ab eo praedictusque Caroli ejus nominis VIII.
POST haec & Angelicis colloquiis monitus, & ab ejus praepositis accersitus, qui Joanni Pico patruo meo hac in re morem gerebant, Florentiam appulit, ubi & Joannis Evangelistae Apocalypsim è Lunari suggestu Florentinae plebi interpretari exorsus est in sacra aede Sancti Marci Ordinis Praedicatorum. Agebatur tunc annus corporati Verbi octogesimus nonus supra millesimum quadringentesimum, coepitque tum ea quae futura praeviderat inter exponendum afferre, tametsi eas ipsas quas hausisset futurorum notas, citra corticem non proferret, sed velamentis illis Apostolicae revelationis obtectas daret in vulgus, veritus ne multitudinis partem simpliciorem insolito prophetici tonitrui fulgore terreret, duriorem autem & effrenem ad risum & scommata concitaret, ob monstruosam illam persuasionem vulgo multis retrò saeculis inolitam, non esse scilicet postremis hisce temporibus Prophetas viros, neque post Joannem cognomento Baptistam hoc divinae providentiae munus in Ecclesiae visum. Quam quidem opinionem minuti & exiles Philosophi Theologique comprobare ausi sunt, quamquam successu parùm felici. Nam & ab ipsomet propheta, & ab aliis atque etiam à meipso cùm rationibus, tùm authoritatibus editis adhoc opusculis confutati sunt. Praedicabat itaque renovandam siue reformandam Ecclesiam, sed caedendam prius & purgandam flagello gravi, nî poenitentiae partes susciperentur. Et quamquam idipsum ex Apostolico textu decerpere videbatur, non potuit tamen effugere, quin & risus submoveretur ignaris, & invidorum linguae acuerentur, quas, ubi publicè vitia eorum qui praeerant aggressus est persequi, in se atrocissimas expertus est. Appropinquante verò calamitatum tempore apertius aliquid atque illustrius quàm consueverat, de arcanis ipsis deprompsit. Quo factum est, ut ob multiplices in se conflatas calumnias, à caelesti edicto promulgando penitùs cessare statuerit, alioque animum convertere pavore quodam humano consternatus. Pristino igitur praenuntiandi munere deposito, obju gandis solum criminibus, virtutibusque suadendis operam dare decreverat; caelesti nihilominus ad idem voce & minis revocatus est. Adduxerat autem jam in eum nonnihil populi fidem, & praedicta nonnullis mors Innocentii VIII. Pontificis, & praevisus ab eo praedictusque Caroli ejus nominis VIII.