A26815:239
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Girolamo Savonarola › Quaenam Hieronymo esset victus ratio, qui sermo, quae proloquia.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quaenam Hieronymo esset victus ratio, qui sermo, quae proloquia.
VICTUS ratio illi cum aliis communis, id magni illius & nunquam satis laudati Bernardi pro comperto habens, mirari homines eum solere, qui agit quod non consueverunt caeteri. In ipsa scilicet ratione cibi & potus ac hujusmodi. In vestibus mundities apparebat, ejusdemque in id sanctissimi viri verba repetebat, Paupertatem sibi placere, non sordes. Cibo & potu quantum fieri poterat abstinentissimus fuit, quos semper de communi sumebat mensa, nisi cum homines non omnino vulgares Florentiam ad eum visendum accederent. Tum enim hospitum mensae convivebatur, tametsi gustum ob assiduas contemplationes postremis annis pene omnem amisisset.
Sermo ei familiaris, qui & nullam sanctitatis speciem affectatam praetenderet, & in hortamenta virtutum, vitiorumque detestationem magna cum dulcedine spiritus accederet. Quae autem sepissime proferret, & quae tanquam proloquia libentissime usurparet, haec fere in universum erant, Tantum scire homines quantum operarentur, quod à Divo Francisco Assisino (cujus vita vehementissime afficiebatur) prolatum olim memoriae proditum est; nec id quidem abs re ut opinor, cùm ex operibus quae de charitate procedunt pendeat beatitudo, cujus adeptione sciendi desiderium impletur. Similem item esse ⟨p. 120⟩animam hominis ajebat, ferro, quod in medio duorum magnetum ponitur, quorum supernè unus, alter infernè collocetur, conandumque esse assidue, ut eum, qui inferius positus est, abdicemus, & ad superiorem illum sublimemque trahamur, terrenis videlicet voluptatibus, quibus sensus illiciuntur, & ad inferna trahuntur, omnino posthabitis, haereamus rebus spiritualibus & invisibilibus, ad quas & facti sumus & divinis monitis invitamur.