A26815:23
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quapropter literis ad Benedictum, ad Henricum IIII Regem nostrum, ad omnes principes Christianos & Episcopos statim datis, eos hortatur & rogat, ne pro schismate amovendo Ecclesiae desint, & Legatos ad Benedictum mittit Antonium Cornarium Episcopum Bononiensem nepotem suum, Gulielmum de Vinea Episcopum Tudertinum, & Antonium de Butrio primarium juris Canonici tum temporis in Academia Bononiensi interpretem, cujus legationis ipse in kcommentariis suis meminit; quibus in mandatis dat ut cum Benedicto conveniant de loco in quo ea renunciatio facienda esset. Ii Benedictum Massiliae invenientes, cum eo paciscuntur ut uterque citra mensem Novemb. insequentem Saonam accedat, quae civitas in littore maris Ligustici posita imperio reipub. Genuensis parebat, atque ibi post utriusque renunciationem novus Pontifex eligeretur; & Massilia Lutetiam proficiscuntur, ut cum Carolo VI Galliae Rege hac de re agerent, ubi incredibili laetitia ab omomnibus ⟨p. 6⟩accepti sunt: verum cum peracta legatione ad Gregorium reversi ab eo inclementius habiti essent, Antonius de Butrio paulo postea ex animi moerore mortuus est. Ista enim à Gregorio subdolè facta sint ut à se harum discordiarum causam amoliretur; nam ipse tergiversari primùm, quod Saona locus esset suspectus, utpote quae ad Genuenses spectaret, qui Benedicto obtemperabant, & postea recusare, obtendens Theologorum suorum sententiam, qui ab eo submissi publicè populum in concionibus docebant, non potuisse Gregorium gregis Christiani à Christo summo pastore sibi demandati curam sine piaculo deserere. Caeterum quia increbuerat Benedictum ante finem aestatis Saonam advenisse, Gregorius ne ipse solus ab omnibus redargueretur, Roma aegrè relicta Kalendis Septemb. any sequentis Senas venit, ibique usque ad finem Januarij sequentis commoratus est. Dum Senis esset, praeter Benedicti, Caroli regis Galliae, aliorumque principum Legatos, eo etiam venerunt Legati regis nostri, inter quos (ut superius dictum est) erat Henricus Chichele, isque ibi à Gregorio Episcopus Menevensis factus est: qui omnes pro pace in Ecclesia constituenda, ejus fidem coram Cardinalibus sub juramenti religione interpositam vehementer obtestabantur.
Quapropter literis ad Benedictum, ad Henricum IIII Regem nostrum, ad omnes principes Christianos & Episcopos statim datis, eos hortatur & rogat, ne pro schismate amovendo Ecclesiae desint, & Legatos ad Benedictum mittit Antonium Cornarium Episcopum Bononiensem nepotem suum, Gulielmum de Vinea Episcopum Tudertinum, & Antonium de Butrio primarium juris Canonici tum temporis in Academia Bononiensi interpretem, cujus legationis ipse in