A26815:36
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Mortuo Carolo Pulchro rege Galliae sine liberis, qui solus ex stirpe mascula Philippi pulchri, patris sui supererat, Edvardus III rex noster, Edvardi II filius ex Isabella Philippi Pulchri filia genitus, per legatos coronam Galliae ab ordinibus cjus regni postulabat, quod ipse Philippum Pulchrum avum maternum, & Carolum ⟨p. 14⟩avunculum proximo cognationis gradu attingeret. Contra Philippus Valesius filius Caroli Valesiii, qui Philippi Pulchri frater erat, contendebatse Caroli Pulchri regis novissimi patruelem gentilitio jure proximum esse; Edvardum verò Philippi Pulchri ex filia nepotem, & Caroli Pulchri amitinum jury materno fidere, quod Galliae Legibus & institutis adversetur, quae viris tantum non foeminis regnum tribuant, legis Salicae verba recitans, In terram Salicam mulieres ne succedant; terramque Salicam Franciam esse asseruit. Galli vero spreto Eduardo Philippum regem crearunt, ideo Edvardus titulum regis Galliae protinus assumsit; quo deinceps reges nostri semper usi sunt, & Gallos faeliciter invasit, posterisque belli illius causam unà cum haereditate reliquit. Secundùm cum Richardus II homo imbellis à Gallis abstinuerat, & Henricus IIII princeps fortissimus partim Wallorum defectionibus, partim intestinis procerum factionibus impeditus, universas regni sui vires in eos emittere non potuerat. Erat autem in Henrico V aetas, animi magnitudo, opes, domestica tranquillitas, omniáque ad hoc bellum opportuna. Praeterea Henrico Cantuariensi videbatur juvenis ingenium acre & quietis impatiens, negotio aliquo arduo exercendum, eique hostem externum objiciendum esse, ne domi res commoveret, quemadmodum torrenti non aliter potest occurri, quàm si aqua in plures alveos distrahatur. Is igitur Regem in conventu procerum solio insidentem loco suo assurgens ita alloquitur.
Mortuo Carolo Pulchro rege Galliae sine liberis, qui solus ex stirpe mascula Philippi pulchri, patris sui supererat, Edvardus III rex noster, Edvardi II filius ex Isabella Philippi Pulchri filia genitus, per legatos coronam Galliae ab ordinibus cjus regni postulabat, quod ipse Philippum Pulchrum avum maternum, & Carolum ⟨p. 14⟩avunculum proximo cognationis gradu attingeret. Contra Philippus Valesius filius Caroli Valesiii, qui Philippi Pulchri frater erat, contendebatse Caroli Pulchri regis novissimi patruelem gentilitio jure proximum esse; Edvardum verò Philippi Pulchri ex filia nepotem, & Caroli Pulchri amitinum juri materno fidere, quod Galliae Legibus & institutis adversetur, quae viris tantum non foeminis regnum tribuant, legis Salicae verba recitans, In terram Salicam mulieres ne succedant; terramque Salicam Franciam esse asseruit. Galli vero spreto Edvardo Philippum regem crearunt, ideo Edvardus titulum regis Galliae protinus assumsit; quo deinceps reges nostri semper usi sunt, & Gallos faeliciter invasit, posterisque belli illius causam unà cum haereditate reliquit. Secundùm cum Richardus II homo imbellis à Gallis abstinuerat, & Henricus IIII princeps fortissimus partim Wallorum defectionibus, partim intestinis procerum factionibus impeditus, universas regni sui vires in eos emittere non potuerat. Erat autem in Henrico V aetas, animi magnitudo, opes, domestica tranquillitas, omniáque ad hoc bellum opportuna. Praeterea Henrico Cantuariensi videbatur juvenis ingenium acre & quietis impatiens, negotio aliquo arduo exercendum, eique hostem externum objiciendum esse, ne domi res commoveret, quemadmodum torrenti non aliter potest occurri, quàm si aqua in plures alveos distrahatur. Is igitur Regem in conventu procerum solio insidentem loco suo assurgens ita alloquitur.