A26815:232
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
A26815:232
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
EA ipsa in urbe duo potissimum procuravit efficienda & impetravit, quae nullo pacto fieri posse una omnium voce perferebatur. Primum publicè pax inter cives inita est, eo difficillima factu, quò qui sub Laurentio & Petro vexati fuerant, plurimi vindicare see, & acceptas reponere injurias, mutato rerum statu satagebant. Asseruerant enimsese in libertatem cives Medicibus expulsis, cùm primùm Carolus Civitati sese proximum fecit. Deinde instaurata sunt Reipublicae officia, delapsa prius & ad potentiores devoluta. Neque enim qui Petro Laurentii Filio adversati fuerant, aequo ferebant animo, populari instituto gubernari, ambitu enim honorum tenebantur, viderique volebant indignos non esse qui ad Petri Laurentiique fastigium ascendere ⟨p. 117⟩non possent. Quibus rebus Hieronymus reluctabatur, & rationibus ostendendo non ita debere fieri, & in concionibus publicè asserendo, quod ipse procuraverat de pace omnino futurum esse eo usque, ut in Comitiis fabae, si qui forte albas darent, in nigras verterentur. Mos enim Florentinis erat, ut fabis nigris uterentur, si suffragari voluissent, albis verò si refragari, contra morem antiquorum, praecipuè Graecorum, qui lapillis atris damnabant reos, albis autem absolvebant, Romani verò literis A, & C, tum absolvebant tum condemnabant, & neutri faventes party N. & L. utebantur literis: quasi Non Liqueret, quod in quaestionem venerat.
EA ipsa in urbe duo potissimum procuravit efficienda & impetravit, quae nullo pacto fieri posse una omnium voce perferebatur. Primum publicè pax inter cives inita est, eo difficillima factu, quò qui sub Laurentio & Petro vexati fuerant, plurimi vindicare se, & acceptas reponere injurias, mutato rerum statu satagebant. Asseruerant enimsese in libertatem cives Medicibus expulsis, cùm primùm Carolus Civitati sese proximum fecit. Deinde instaurata sunt Reipublicae officia, delapsa prius & ad potentiores devoluta. Neque enim qui Petro Laurentii Filio adversati fuerant, aequo ferebant animo, populari instituto gubernari, ambitu enim honorum tenebantur, viderique volebant indignos non esse qui ad Petri Laurentiique fastigium ascendere ⟨p. 117⟩non possent. Quibus rebus Hieronymus reluctabatur, & rationibus ostendendo non ita debere fieri, & in concionibus publicè asserendo, quod ipse procuraverat de pace omnino futurum esse eo usque, ut in Comitiis fabae, si qui forte albas darent, in nigras verterentur. Mos enim Florentinis erat, ut fabis nigris uterentur, si suffragari voluissent, albis verò si refragari, contra morem antiquorum, praecipuè Graecorum, qui lapillis atris damnabant reos, albis autem absolvebant, Romani verò literis A, & C, tum absolvebant tum condemnabant, & neutri faventes parti N. & L. utebantur literis: quasi Non Liqueret, quod in quaestionem venerat.
Probavit autem eventus (ipsorum etiam adversariorum testimonio) vera esse quae Hieronymus praedixisset, quando hi qui se fabas in pixide albas posuisse certò sciebant, ut adversarentur, nigras inspexisse testabantur, sic ut inviti sese suffragatos agnoscerent. Cumulabat authoritatem tentatus frustrà reditus Petri Medices, quem ille neutiquam reversurum in patriam & irritos conatus ejus omnes pronunciaverat.
Probauit autem eventus (ipsorum etiam adversariorum testimonio) vera esse quae Hieronymus praedixisset, quando hi qui se fabas in pixide albas posuisse certò sciebant, ut adversarentur, nigras inspexisse testabantur, sic ut inviti sese suffragatos agnoscerent. Cumulabat authoritatem tentatus frustrà reditus Petri Medices, quem ille neutiquam reversurum in patriam & irritos conatus ejus omnes pronunciaverat.
Pari voce annua spectacula, & equi cursu victoribus more veterum proposita praemia, (quae tolli posse nemo existimabat) sublatum iri dubio procul asseruerat, idque evenit, quamquam omnes fere in adversum Cives niterentur, albis usi fabis quas nigras inspexissent: Sublatorum spectaculorum causa been moratis viris gratissima fuit, quoniam eo potissimum die Joanni Baptistae sacro luxus civitatis multus effundebatur, multaque subinde accreverat inconditae plebi semper grata licentia (ex qua proclivis in mala facinora, nec difficilis lapsus) populoque nihil non permittebatur. In haec enim ut aleae ludum & perditos plurimum ritus acerrimè invehebatur.
Pari voce annua spectacula, & equi cursu victoribus more veterum proposita praemia, (quae tolli posse nemo existimabat) sublatum iri dubio procul asseruerat, idque evenit, quamquam omnes fere in adversum Cives niterentur, albis usi fabis quas nigras inspexissent: Sublatorum spectaculorum causa bene moratis viris gratissima fuit, quoniam eo potissimum die Joanni Baptistae sacro luxus civitatis multus effundebatur, multaque subinde accreverat inconditae plebi semper grata licentia (ex qua proclivis in mala facinora, nec difficilis lapsus) populoque nihil non permittebatur. In haec enim ut aleae ludum & perditos plurimum ritus acerrimè invehebatur.
Alia quoque non parum multa, quae bene institutae beneque moratae Civitati adversantur, tolli penitus enitebatur, & quae radicitus evellenda nosset, sepenumero praenuntiabat. Difficillimum esset colligere quae praedixit antequam evenirent. Certè oppugnationem Pisarum, & eo tempore & eis quibus utebatur modis incassum tentari monuit, quod suo etiam loco sumus indicaturi. Sed enim Maximiliani Caesaris in vexandis Florentinorum rebus, dumb Pisas appulit cum Genuensium classe, Pisanis infructuosum adventum praenunciavit, nec non alia complura, quae veros exitus invenêre, ex quibus maxima illi fides habebatur ad ea quae monebat de moribus, deque omni sexu ad pietatis regulam & Christianae Religionis normam instaurando. Proptereaque vitae instituta adeò in plerisque mutata sunt, ut priorum comparatione morum multi in alios omnino homines evasisse viderentur. Ordines Civitatis sunt seorsum ad normam priscae societatis instaurati, Pueri Christianam simplicitatem edocti servare: cavere à lascivis vestibus, & à supervacaneo cultu, monebant ipsi viros antiquiores, incensi adeò, calore pietatis Christianae excitarent, in eorumque penetrarent domos, & illicita scelerum raperent. Quorum fervour multitudo ingens excitata, & mirum in modum ad bene beateque vivendum animata est. Foeminae quas parts corporis minus opertas gerebant velare didicerant, authore Hieronymo, castisque actionibus operam dare, illecebras, & malitiae fomenta depellere; Primores urbis ab honorum ambitu deterriti, intra fines civibus concessos continere see didicerunt. Pecuniae vim ingentem pluribus incessit restituendi cupido, qua in re non solùm frequentes ⟨p. 118⟩erant, sed in pios usus longè profusiores fiebant: adeò ut honestis sanctisque moribus Civitatis facies quodammodo videretur immutata.
Alia quoque non parum multa, quae bene institutae beneque moratae Civitati adversantur, tolli penitus enitebatur, & quae radicitus evellenda nosset, sepenumero praenuntiabat. Difficillimum esset colligere quae praedixit antequam evenirent. Certè oppugnationem Pisarum, & eo tempore & eis quibus utebatur modis incassum tentari monuit, quod suo etiam loco sumus indicaturi. Sed enim Maximiliani Caesaris in vexandis Florentinorum rebus, dum Pisas appulit cum Genuensium classe, Pisanis infructuosum adventum praenunciauit, nec non alia complura, quae veros exitus invenêre, ex quibus maxima illi fides habebatur ad ea quae monebat de moribus, deque omni sexu ad pietatis regulam & Christianae Religionis normam instaurando. Proptereaque vitae instituta adeò in plerisque mutata sunt, ut priorum comparatione morum multi in alios omnino homines evasisse viderentur. Ordines Civitatis sunt seorsum ad normam priscae societatis instaurati, Pueri Christianam simplicitatem edocti servare: cavere à lascivis vestibus, & à supervacaneo cultu, monebant ipsi viros antiquiores, incensi adeò, calore pietatis Christianae excitarent, in eorumque penetrarent domos, & illicita scelerum raperent. Quorum fervore multitudo ingens excitata, & mirum in modum ad bene beateque vivendum animata est. Foeminae quas partes corporis minus opertas gerebant velare didicerant, authore Hieronymo, castisque actionibus operam dare, illecebras, & malitiae fomenta depellere; Primores urbis ab honorum ambitu deterriti, intra fines civibus concessos continere se didicerunt. Pecuniae vim ingentem pluribus incessit restituendi cupido, qua in re non solùm frequentes
POST QUAM autem sanctitatis ejus crevit in universum opinio, crevit & apud multos invidia, atque ex invidia manarunt calumniae; nam sicuti amicos ob eximiam sibi virtutem complures conciliavit, ita inimicos etiam non parum multos, eadem ratione in se concitavit. Poterat ille quidem universos diligere, ita jubente Christo, ita suadente natura. Poterant & maligni homines suadente Daemone, strenuum Christi militem persequi, quem odisse plusquam vidisse nonnulli ferebant. Inter omnes vero persequutores Hieronymi hi acerrimi inventi sunt, qui moribus pessimis, & potissimum Ecclesiae praesides quorum vita foedissima universum orbem foetore repleverat, Florentinique illi Cives qui usurariae pravitati obstinatè operam navabant, & vitiorum coeno impensiùs volutabantur; illorum libidinem avaritiamque, illorum luxus simoniacasque labes insectabatur; publicè privatimque monere solitus, à Babylon (Romam intelligens) fugiendum esse, quoniam illuc & ea confluxissent vitia, quae fuerunt olim dumb rerum potirentur Romani, atque in Tyberim Sirus Orontes deflueret, & quae posterioribus etiam seculis aut hominum malitia excogitasset, aut in Christi invidiam malignus daemon terrarum orbi suggessisset, & ipsam flagitiorum omnium sentinam cloacamque effecisset.
POST QUAM autem sanctitatis ejus crevit in universum opinio, crevit & apud multos invidia, atque ex invidia manarunt calumniae; nam sicuti amicos ob eximiam sibi virtutem complures conciliavit, ita inimicos etiam non parum multos, eadem ratione in se concitavit. Poterat ille quidem universos diligere, ita jubente Christo, ita suadente natura. Poterant & maligni homines suadente Daemone, strenuum Christi militem persequi, quem odisse plusquam vidisse nonnulli ferebant. Inter omnes vero persequutores Hieronymi hi acerrimi inventi sunt, qui moribus pessimis, & potissimum Ecclesiae praesides quorum vita foedissima universum orbem foetore repleverat, Florentinique illi Cives qui usurariae pravitati obstinatè operam navabant, & vitiorum coeno impensiùs volutabantur; illorum libidinem avaritiamque, illorum luxus simoniacasque labes insectabatur; publicè privatimque monere solitus, à Babilone (Romam intelligens) fugiendum esse, quoniam illuc & ea confluxissent vitia, quae fuerunt olim dum rerum potirentur Romani, atque in Tyberim Sirus Orontes deflueret, & quae posterioribus etiam seculis aut hominum malitia excogitasset, aut in Christi invidiam malignus daemon terrarum orbi suggessisset, & ipsam flagitiorum omnium sentinam cloacamque effecisset.
Monachorum, Monacharumque & pene Religiosorum omnium contumelias ob id in se conflaverat, quod tepiditatem eorum (ita enim appellabat) & abusus quam plurimos coarguebat, suorumque Praedicatorum Fratrum calumnias & insidias expertus est, quoniam Congregationem fratrum Etruscam, ab ea quae Cisalpinam incolit Galliam, segregaverat Pontif. Maximi authoritate, atque illam divino jussu constituerat. Dabant illi arrogantiae nimiae atque ambitioni, quod maximae adseribere laudi debebant: siquidem secretionem hanc fecerat, quibus fuerat antea justis etiam de causis instituta, ob varios provinciarum mores, variamque victus rationem ab ambientis aëris & ingeniorum discrimine pendentem. Optabat autem ut eam vivendi normam tenerent sodales, quae à Divo Dominico servata est, & paulò post fratrum omnium consensu, firmata & acceptata fuit. Nonnihil enim aliqui laxioribus habenis perrcurrere sinebant quod alioquin eorum legibus cautum ipse sciebat ne fieret, praesertim de praediis possidendis. Cùm autem factu hoc longe difficillimum videretur, multique & magni viri primores etiam ordinis totis ei viribus obsisterent, eam praedixit tamen ipse futuram, atque inde ad bene beateque vivendum commoda sequutura. Ad hoc quippe divinis monitis & animatus & impulsus est; selectus enim ad id erat officii, ut emortuum fere vigorem Christianum, & perfectae vitae, publico exemplo, & sacri eloquii ⟨p. 119⟩permulgatione revocaret, expurgandamque prius, deinde reformandam Ecclesiam praecineret, ea potissimum in urbe, quae & praeclaris ingeniis sit referta, & quasi in ipso Italiae meditullio collocata, ut Propheticam videlicet vocem, ipsi Florentini qui negotiationi multiplici & peregrinae mercaturae vacant, non solùm per Italiam, sed per universum orbem dispergerent.
Quae delegata sibi divinitùs munia quam libentissime obibat, doctrina simul & exemplo, tum discipulos, tum sectatores instituens, nil amicorum elatus laudibus, nihil vituperatione inimicorum commotus, sed per utrasque quasi per vulgatos Syrenarum cantus & per Scilleos latratus auribus cera obductis medius pertransibat, & Crucis vero, non navis fabuloso ligno religatus, procellosae vitae hujus aequora persulcans, ad optatam patriam properabat, ita liber curis, ita sine omni solicitudine (quamquam & persecutors gladio mortem intentabant, & veneno etiam insidiabantur) ut nihil minus quàm de tutela vitae cogitaret, non ignavia quidem aut stupor, aut contemptu, verùm humanae sortis expensione, meditationeque communis interitus, & contemplation futurae gloriae, ad quam sitibundo pectore sic anhelabat, ut postrema vitae hora, summe illi esset in votis. Deserebantur saepe ad eum fallaciae & dolly quos inimici procurabant, jactataque ab eisdem in eum probra & contumeliae: ad quae laetus ille ajebat, putare see nil pati ab inimicis posse, ubi tranquillam animi pacem, quam possidebat, nequirent interturbare; quin immo optare (si modo id ita expediret aut commodè fieri posset) per compita plateasque, per fora, per tabernas ire; ut quae in eum jactabantur maledicta, propriis auribus exciperet.
Quae delegata sibi divinitùs munia quam libentissime obibat, doctrina simul & exemplo, tum discipulos, tum sectatores instituens, nil amicorum elatus laudibus, nihil vituperatione inimicorum commotus, sed per utrasque quasi per vulgatos Syrenarum cantus & per Scilleos latratus auribus cera obductis medius pertransibat, & Crucis vero, non navis fabuloso ligno religatus, procellosae vitae hujus aequora persulcans, ad optatam patriam properabat, ita liber curis, ita sine omni solicitudine (quamquam & persecutores gladio mortem intentabant, & veneno etiam insidiabantur) ut nihil minus quàm de tutela vitae cogitaret, non ignavia quidem aut stupore, aut contemptu, verùm humanae sortis expensione, meditationeque communis interitus, & contemplatione futurae gloriae, ad quam sitibundo pectore sic anhelabat, ut postrema vitae hora, summe illi esset in votis. Deserebantur saepe ad eum fallaciae & doli quos inimici procurabant, jactataque ab eisdem in eum probra & contumeliae: ad quae laetus ille ajebat, putare se nil pati ab inimicis posse, ubi tranquillam animi pacem, quam possidebat, nequirent interturbare; quin immo optare (si modo id ita expediret aut commodè fieri posset) per compita plateasque, per fora, per tabernas ire; ut quae in eum jactabantur maledicta, propriis auribus exciperet.
VICTUS ratio illi cum aliis communis, id magni illius & nunquam satis laudati Bernardi pro comperto habens, mirari homines eum solere, qui agit quod non consueverunt caeteri. In ipsa scilicet ratione cibi & potus ac hujusmodi. In vestibus mundities apparebat, ejusdemque in id sanctissimi viri verba repetebat, Paupertatem sibi placere, non sordes. Cibo & potu quantum fieri poterat abstinentissimus fuit, quos semper de communi sumebat mensa, nisi cum homines non omnino vulgares Florentiam ad eum visendum accederent. Tum enim hospitum mensae convivebatur, tametsi gustum ob assiduas contemplationes postremis annis pene omnem amisisset.
Sermo ei familiaris, qui & nullam sanctitatis speciem affectatam praetenderet, & in hortamenta virtutum, vitiorumque detestationem magna cum dulcedine spiritus accederet. Quae autem sepissime proferret, & quae tanquam proloquia libentissime usurparet, haec fere in universum erant, Tantum scire homines quantum operarentur, quod à Divo Francisco Assisino (cujus vita vehementissime afficiebatur) prolatum olim memoriae proditum est; nec id quidem abs re ut opinor, cùm ex operibus quae de charitate procedunt pendeat beatitudo, cujus adeptione sciendi desiderium impletur. Similem item esse ⟨p. 120⟩animam hominis ajebat, ferro, quod in medio duorum magnetum ponitur, quorum supernè unus, alter infernè collocetur, conandumque esse assidue, ut eum, qui inferius positus est, abdicemus, & ad superiorem illum sublimemque trahamur, terrenis videlicet voluptatibus, quibus sensus illiciuntur, & ad inferna trahuntur, omnino posthabitis, haereamus rebus spiritualibus & invisibilibus, ad quas & facti sumus & divinis monitis invitamur.
Illud quoque, ut à vanae gloriae quaestu amicos removeret, solitus erat afferre, Spiritualem cibum hac in parte non differre à corporali, quod sicut hic etiam si suavissimus sit, si laudatissimus, non in ejus tamen qui nutritur naturam evadit universus, sed pars ejus insito calore non omnino concocta modificataque per corpus in excrementa vertitur, & loca petit inferna. Sic & ille similiter, qui tametsi bonitate fultus videatur, & prima fronte coelum petere, parte tamen aliquantula vergit in ima quae veneno gloriae praepeditur, ne charitatis calore concoqui possit ex integro, modificarique per corpus & numeris omnibus absolvi.
Ad indagandam quoque veritatem & ad invidias reliquasque affections animi pravas effugandas, profatum hoc persaepe repetebat; Eum qui exquisitissime videre velit, infecta oculorum conspicilia deponere oportere: nam si pura & nitida sint perspicilia, rerum species uti sunt in pupilla recipi: si verò viridia, caerulea, purpurea, cerea, vel fusca fuerint, adulterari quodammodo formas quae ex rebus depromuntur, talesque qualia sunt conspicilia videri solent; haud secus evenire intellectui, qui phantasmatibus tanquam speculis quibusdam utitur ad contemplandum: ea, si adventitiis coloribus impermixta fuerint, lucidam in respiciendo & in ratiocinando veritatem patere, necnon tranquillam & congenitam pacem praesentari: si rubedine, fulcedine, viriditat maculata, falli primum spiritualem visum, deinde vitia, contumelias, caedes, livorem, tristitiamque suaderi.
Ad indagandam quoque veritatem & ad invidias reliquasque affectiones animi pravas effugandas, profatum hoc persaepe repetebat; Eum qui exquisitissime videre velit, infecta oculorum conspicilia deponere oportere: nam si pura & nitida sint perspicilia, rerum species uti sunt in pupilla recipi: si verò viridia, caerulea, purpurea, cerea, vel fusca fuerint, adulterari quodammodo formas quae ex rebus depromuntur, talesque qualia sunt conspicilia videri solent; haud secus evenire intellectui, qui phantasmatibus tanquam speculis quibusdam utitur ad contemplandum: ea, si adventitiis coloribus impermixta fuerint, lucidam in respiciendo & in ratiocinando veritatem patere, necnon tranquillam & congenitam pacem praesentari: si rubedine, fulcedine, viriditat maculata, falli primum spiritualem visum, deinde vitia, contumelias, caedes, livorem, tristitiamque suaderi.
Solebat item monere studiosos literarum, ne authores sibi voluntariè deligerent, sed ratione, nec praeponendum sibi putarent Aristotelem vel Platonem, vel illum aut alium ex Theologis, quoniam ex nimia affectione, very judicium inficitur: duce igitur intellectu, non voluntate hujusmodi in rebus utendum esse, ut liberum postea fiat de veritate judicium.
Solebat item monere studiosos literarum, ne authores sibi voluntariè deligerent, sed ratione, nec praeponendum sibi putarent Aristotelem vel Platonem, vel illum aut alium ex Theologis, quoniam ex nimia affectione, veri judicium inficitur: duce igitur intellectu, non voluntate hujusmodi in rebus utendum esse, ut liberum postea fiat de veritate judicium.