A26815:236
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quibus ex causis multiplex invidia in Hieronymum exorta est, deque ipsius constantia & animi tranquillitate.
POST QUAM autem sanctitatis ejus crevit in universum opinio, crevit & apud multos invidia, atque ex invidia manarunt calumniae; nam sicuti amicos ob eximiam sibi virtutem complures conciliavit, ita inimicos etiam non parum multos, eadem ratione in se concitavit. Poterat ille quidem universos diligere, ita jubente Christo, ita suadente natura. Poterant & maligni homines suadente Daemone, strenuum Christi militem persequi, quem odisse plusquam vidisse nonnulli ferebant. Inter omnes vero persequutores Hieronymi hi acerrimi inventi sunt, qui moribus pessimis, & potissimum Ecclesiae praesides quorum vita foedissima universum orbem foetore repleverat, Florentinique illi Cives qui usurariae pravitati obstinatè operam navabant, & vitiorum coeno impensiùs volutabantur; illorum libidinem avaritiamque, illorum luxus simoniacasque labes insectabatur; publicè privatimque monere solitus, à Babylon (Romam intelligens) fugiendum esse, quoniam illuc & ea confluxissent vitia, quae fuerunt olim dumb rerum potirentur Romani, atque in Tyberim Sirus Orontes deflueret, & quae posterioribus etiam seculis aut hominum malitia excogitasset, aut in Christi invidiam malignus daemon terrarum orbi suggessisset, & ipsam flagitiorum omnium sentinam cloacamque effecisset.
POST QUAM autem sanctitatis ejus crevit in universum opinio, crevit & apud multos invidia, atque ex invidia manarunt calumniae; nam sicuti amicos ob eximiam sibi virtutem complures conciliavit, ita inimicos etiam non parum multos, eadem ratione in se concitavit. Poterat ille quidem universos diligere, ita jubente Christo, ita suadente natura. Poterant & maligni homines suadente Daemone, strenuum Christi militem persequi, quem odisse plusquam vidisse nonnulli ferebant. Inter omnes vero persequutores Hieronymi hi acerrimi inventi sunt, qui moribus pessimis, & potissimum Ecclesiae praesides quorum vita foedissima universum orbem foetore repleverat, Florentinique illi Cives qui usurariae pravitati obstinatè operam navabant, & vitiorum coeno impensiùs volutabantur; illorum libidinem avaritiamque, illorum luxus simoniacasque labes insectabatur; publicè privatimque monere solitus, à Babilone (Romam intelligens) fugiendum esse, quoniam illuc & ea confluxissent vitia, quae fuerunt olim dum rerum potirentur Romani, atque in Tyberim Sirus Orontes deflueret, & quae posterioribus etiam seculis aut hominum malitia excogitasset, aut in Christi invidiam malignus daemon terrarum orbi suggessisset, & ipsam flagitiorum omnium sentinam cloacamque effecisset.