A26815:37
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
De publicis regni tui negotiis consulenti tibi (Serenissime Rex) cùm multa hucusque proposita fuerint, quae ad subditorum tuorum vitia bonis legibus compescenda, ad jus singulis aequè dicendum, pacémque domi constituendam spectant, non possum ego inter reliquos gradum amplissimum beneficio tuo nuperrimè consecutus, sine ingratitudinis nota ea reticere, quae ad fines Imperii tui propagandos, nominisque tui famam apud exteras gentes celebrandam necessaria mihi videri solent. Postquam enim populo tuo leges utiles sanxiveris, justitiam rectè administravéris, & tranquillitatem domesticam conciliaveris, incolumem vitam licèt agere possis & securam, at gloriae tuae parùm consules, nisi foràs prospicias, quae ratione regni tui terminos amplificare, & hostium tuorum injurias vindicare possis, cum regum universorum animis ea opinio semper insederit, ut Majestatis suae fastigium non tam in generis nobilitate, voluptatibus, rerum affluentia, subditorum opibus, pace domestica, quàm in imperii amplitudine, in multitudine subditorum, in civitatum numero positum esse existiment. Quamvis autem Anglia & Hibernia per longam majorum tuorum seriem transmissae abundè tibi ista suppeditent, exigua tamen sunt, si cum amplissimo Galliae imperio conferantur; quae populi frequentia, opulentia civitatum, propugnaculis & praesidits universis orbis terrarum imperiis antecellit, utpote quae supra octuaginta provincias populo refertissimas, centum & octo Episcoporum dioeceses, supra mille caenobia, & parochias centies trigesies mille, ipsis Gallis authoribus, complectatur. Ista vero omnia ab Edovardo III, proavo tuo ad te jure sanguinis devoluta, Carolus VI Gallorum rex vulgò dictus injustè possidet (ut taccam assiduas Gallorum injurias populo tuo illatas in Normania, Gasconia, Aquitania, in comitatibus Andium & Manii, quae majores tui alio jure, Gallis annuentibus, olim possederunt) & ut aliquam injuriae speciem praeferant, obtrudunt legem Salicam à Pharamundo primo Francorum rege latam, qua cautum asserunt, Ne mulieres in terram Salicam succedant; per terram Salicam Galliae ⟨p. 15⟩imperium denotari interpretation subdola asserentes, ut mulieribus ab imperio suo capessendo per hunc fucum amotis illuderent. Cujus Commenti novitatem ipsius legis inscriptio satis coarguit.
De publicis regni tui negotiis consulenti tibi (Serenissime Rex) cùm multa hucusque proposita fuerint, quae ad subditorum tuorum vitia bonis legibus compescenda, ad jus singulis aequè dicendum, pacémque domi constituendam spectant, non possum ego inter reliquos gradum amplissimum beneficio tuo nuperrimè consecutus, sine ingratitudinis nota ea reticere, quae ad fines Imperii tui propagandos, nominisque tui famam apud exteras gentes celebrandam necessaria mihi videri solent. Postquam enim populo tuo leges utiles sanxiveris, justitiam rectè administravéris, & tranquillitatem domesticam conciliaveris, incolumem vitam licèt agere possis & securam, at gloriae tuae parùm consules, nisi foràs prospicias, quae ratione regni tui terminos amplificare, & hostium tuorum injurias vindicare possis, cum regum universorum animis ea opinio semper insederit, ut Majestatis suae fastigium non tam in generis nobilitate, voluptatibus, rerum affluentia, subditorum opibus, pace domestica, quàm in imperii amplitudine, in multitudine subditorum, in civitatum numero positum esse existiment. Quamvis autem Anglia & Hibernia per longam majorum tuorum seriem transmissae abundè tibi ista suppeditent, exigua tamen sunt, si cum amplissimo Galliae imperio conferantur; quae populi frequentia, opulentia civitatum, propugnaculis & praesidits universis orbis terrarum imperiis antecellit, utpote quae supra octuaginta provincias populo refertissimas, centum & octo Episcoporum dioeceses, supra mille caenobia, & parochias centies trigesies mille, ipsis Gallis authoribus, complectatur. Ista vero omnia ab Edovardo III, proavo tuo ad te jure sanguinis devoluta, Carolus VI Gallorum rex vulgò dictus injustè possidet (ut taccam assiduas Gallorum injurias populo tuo illatas in Normania, Gasconia, Aquitania, in comitatibus Andium & Manii, quae majores tui alio jure, Gallis annuentibus, olim possederunt) & ut aliquam injuriae speciem praeferant, obtrudunt legem Salicam à Pharamundo primo Francorum rege latam, qua cautum asserunt, Ne mulieres in terram Salicam succedant; per terram Salicam Galliae