A26815:246
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Girolamo Savonarola › De mira Hieronymi lenitate & amore paupertatis.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
De mira Hieronymi lenitate & amore paupertatis.
VISENDI eum & alloquendi omnibus facultas data est, ut inimicis etiam & persecutoribus aditus non negaretur: qui si quando colloqui cepissent, eorum plerique qui oppugnatores venerant, mox propugnatores facti discedebant, dulcissimo quodam humanitatis & lenitatis vinculo irretiti. Idque nonnullis aliquando contigit, ut ab ejus aspectu se prius non subtraherent, quàm quaecumque in eum maledicta sparsissent, quascunque decipulas moliti fuissent, suapte sponte faterentur: quibus ille nihil succensus, non ignoscebat modò, sed ea mansuetudinis & benignitatis verba rependebat, quibus se ab eis veniam postulare magis quàm praebere videretur. Ea quippè nativa fuit hominis placabilitas, ut nunquam ad acerbam reprehensionem infrendere visus sit, nunquam iracundiâ vocem extollere, nunquam vultum ⟨p. 121⟩quantumvis plurimum lacessitus, indignabundus mutare, In climinandis vitiis exardescebat quidem, sed cum è suggestu verba faciebat ad plebem; communi autem in sermone, pressa potius & leni oratione, verbis simplicibus, quàm aut soluta exaggeration & impetu, aut exerta voce utebatur. Et quamquam vitia, non homines insequeretur, in ipsis tamen vitiis objurgandis commodius interdum etiam & utilius arbitrabatur, pacato & tranquillo sermone quàm turbulento & exagitato uti, probatos corporum imitatus medicos, qui vulneribus quidem medicamenta interdum admovent caustica & acerrima, adhibentque ferrum & ignem, si somenta non prosint, aegris autem non modo non succensent, verùm & compatiuntur potiùs, quin aliquando, si conducere putent, blandiuntur. Discipulos suos crebro monebat, sibi à Principum hominum qui omnino Christianè non viverent, cavendum esse commercio, ratus iis qui Christi se Cruci affixissent, divitum & Principum virorum amicitias venenum fore. Quod quidem tantùm aberat, ut ipse non modo servaret, ut & ab affinium consanguineorumque conversation, posteaquam religionem adiit, enixè caverit. Sed neque unquam curavit, ut & illi opibus juvarentur, quae non satis etiam ad decentiae victum suppetebant.