A26815:259
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Lauds praedictorum operum Hieroymi summatim attinguntur.
Laudes praedictorum operum Hieroymi summatim attinguntur.
CONARER lectoribus librorum hujusmodi utilitatem pander ni vererer in re tam aperta verba prodigere: Illud duntaxat proferam, praeter Philosophorum, praeter Thomae Aquinatis Theologica dogmata, praeter proprias in utraque facultate non parum nobiles inventiones, quibus ejus referti sunt libri, tria etiam haec in eis peculiaria nec laudata satis plurimum elucere; maximum scilicet fidei lumen, clarissimum prophetiae jubar, ardentissimamque in Deum hominesque charitatem. Tria quoque alia, in quorum singulis insignes etiam excelluisse viros, magno semper est honori datum, in eo uno simul egregiè fuere collecta, hoc est partis rationalis irascentiae & concupiscentiae munia, peculiarly quodam modo fulsere, cùm tamen laudi non modicae sit Augustino datum, & Thomae, quod in ea quae rationalis est parte fuerint eminentes; Hieronymo & Ambrosio quòd irascentiae; Gregorio & Bernardo quòd concupiscentiae facultatem exornaverint. Primi ordinis viri veritatis contemplation celebres habiti: Secundi, criminum osores & expulsores egregii: Tertii, praecellentes divinae bonitatis dulcedinisque scrutatores. Et quamquam propriae virtutes hae, quas recensuimus, in antiquioribus illis, communes non excluserint, Hieronymi tamen Opera scorsim, haec & specialiter, simulque omnia quaecunque alia complecti videntur egregiè: quae tanta facilitate explicuit, tantaque dexteritate protulit, ut horum in quolibet tam summus habeatur ac si uno tantum consummatissimus toto vitae tempore laborasset. Illud silere noluerim, de probationibus fidei quas meditatus est, memoriaeque mandavit, si periculum fiat, facilè inventum iri, nec totnec tales unquam superioribus seculis excogitatas. Prophetica ⟨p. 128⟩verò munia novo illum & eminenti modo tractasse, constat, utque prioribus, sic & nostro huic corrupto étiam congruere seculo ostendisse, quòd hominum pars maxima humanae ignorantiae caliginem, luce divinae scientiae fulgentiorem autumet. Dei autem proximique charitatem notum est eum sic excoluisse, atque sic in ea maximè succensos homines inflammasse, ut hoc longè lateque serpat adhuc incendium: tam vividus erat ignis, adeo & illius cordis & oris & calami follibus exagitatus est.