A26815:272
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Girolamo Savonarola › De carcere ac tormentis Hieronymi & ejus responsis.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Reddit Hieronymus ambigua obscuraque verba; sed alia quam interrogantium iniquitas exegisset, quae omnia illi pro liquidis accipiunt & falsa quaepiam addunt, atque aliena pleraque & insulsa non parum multa comminiscuntur, been actum putantes sibi, fi plebis ignarae & rudis animos ludificent, conceptamque de eo sanctitatis opinionem de universorum mentibus extrudant.
Reddit Hieronymus ambigua obscuraque verba; sed alia quam interrogantium iniquitas exegisset, quae omnia illi pro liquidis accipiunt & falsa quaepiam addunt, atque aliena pleraque & insulsa non parum multa comminiscuntur, bene actum putantes sibi, fi plebis ignarae & rudis animos ludificent, conceptamque de eo sanctitatis opinionem de universorum mentibus extrudant.
Sed quamquam homines erant alioquin pravi, adeò tamen sive occaecante malitia, sive Deo ita volente improvidi, ut nihil ausi sint intexere libellis ipsis quaestionum, quos vocant processuum, quo jure neci posset adjudicari. Siquidem nec ob ea omnia, quae commenti sunt, quivis, etiam ex inimicis ratione ⟨p. 132⟩utens judicare, vel dare suspendio Hieronymum, vel afficere capitali poena, ut ullo demum genere mortis plectere posset. Verum ut iis qui prudentia pollerent, mentis oculos perstringerent, sex ex illius collegio sodales ascisunt, atque in Palatium ducunt quo Hieronymus detinebatur quem coram advocant, ut tabellionem libellos recitantem audiat. Hic cum ambages omnes quas veris quibusdam sententiis commiscuerat, exerta voce recensuisset, Hieronymum interrogat, verane an falsa legisset? Cui vir Dei, Quod scripsi verum est, Totum ne repetit, respondit Totum; ait iterum, ad verbumne? ad verbum inquam. Tum ad suos qui accersiti fuerant sodales conversus, ad hanc sententiam verba fecit. Quali ait vita & doctrina inter vos usus sim, eorum cum quibus versabar, latet neminem. Duo, magnahac & extrema in clade positus vobis mando: primum Novitios fratres omnes commendatos habete, proque viribus procurare memineritis, ut Dei timorem in quo enutriti, & christianae vitae, quam edocti sunt simplicitatem custodiant. Secundum, ex intimo cordis affectu pro me ad Deum preces fundite, quem spiritus pene prorsus deseruit.