A26815:262
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Girolamo Savonarola › De proposito ignis periculo super concertatione rerum Hieronymi.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
De proposito ignis periculo super concertatione rerum Hieronymi.
CAETERUM perseverante in eum malevolorum civium rabie, quae Pontificis invidia creverat Franciscus quidam Apulus ex Minorum Ordine, qui Zoccolanti vulgo nuncupantur, tunc Florentiae in eorum sanctae Crucis templo concionabatur: Pontificis pollicitationibus (ut creditum est) animatus, Dominicum Pisciensem calumniis impetere cepit, quem sibi Hieronymus sacris habendis Concionibus sub•ogarat, atque ob eam praecipue causam, quod ad populum verba faciens, pro veritate doctrinae Hieronymi, ac Prophetiae, nec non pro asserenda anathematis irrogati vanitate, igni sese expositurum obtulerat, si quis ex adverso periculum subire voluisset. Res haec à Dominico ne fieret sacris canonibus cautum prima fronte videbatur, ob id quod vulgaris probationis prohibitum aliquando videretur à Canonibus experimentum: animadversum tamen ab eruditis est longo hanc ab ea distare intervallo: quin observatum, hunc veritatis manifestandae modum olim in Ecclesia usu fuisse receptum, cùm ab Heleno Heliopoleos antistite, qui ad abolendam haeresim imperterritus insilivit in ignem, & evasit incolumis: tùm à Coprete sanctissimo Monacho, qui ad confutandam Manichaeorum haeresim non solùm ardentissimum ignem transivit, sed in eo dimidia hora illaesus omnino perstitit: tum etiam in ipsa civitate Florentiae per Joannem Gualbertum virum sanctissimum, id posse fieri confirmatum; quandoquidem ob pellendum è seed Florentinum quendam Episcopum, qui labe simoniaca pollutus erat, quòd contradiceretur ex adverso, & negaretur illius esse criminis Antistitem inquinatum, in veritatis ipse testimonium, fecit ut unus è suis Monachis ignis rogum passibus pertransiret. At majoris momenti ésse quae à Hieronymo dicebantur, asserebant; quandoquidem non ad unius urbis solùm sed ad orbis universi pacem felicitatemque pertinerent; nec ob unum duntaxat crimen, quo Florentinus unus afficiebatur Episcopus, sed ob universa quae & Pontificem Maximum & reliquos fere omnes cùm Ecclesiae praesides, tum seculi Principes infecerant crimina, atque ex eis maxima populis universis immineret pernicies. Agitabantur haec fortè inter prudentes & eruditos viros: