A26815:273
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Girolamo Savonarola › De carcere ac tormentis Hieronymi & ejus responsis.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sed quamquam homines erant alioquin pravi, adeò tamen sive occaecante malitia, sive Deo ita volente improvidi, ut nihil ausi sint intexere libellis ipsis quaestionum, quos vocant processuum, quo jure neci posset adjudicari. Siquidem nec ob ea omnia, quae commenti sunt, quivis, etiam ex inimicis ratione ⟨p. 132⟩utens judicare, vel dare suspendio Hieronymum, vel afficere capitali poena, ut ullo demum genere mortis plectere posset. Verum ut iis qui prudentia pollerent, mentis oculos perstringerent, sex ex illius collegio sodales ascisunt, atque in Palatium ducunt quo Hieronymus detinebatur quem coram advocant, ut tabellionem libellos recitantem audiat. Hic cum ambages omnes quas veris quibusdam sententiis commiscuerat, exerta voce recensuisset, Hieronymum interrogat, verane an falsa legisset? Cui vir Dei, Quod scripsi verum est, Totum ne repetit, respondit Totum; ait iterum, ad verbumne? ad verbum inquam. Tum ad suos qui accersiti fuerant sodales conversus, ad hanc sententiam verba fecit. Quali ait vita & doctrina inter vos usus sim, eorum cum quibus versabar, latet neminem. Duo, magnahac & extrema in clade positus vobis mando: primum Novitios fratres omnes commendatos habete, proque viribus procurare memineritis, ut Dei timorem in quo enutriti, & christianae vitae, quam edocti sunt simplicitatem custodiant. Secundum, ex intimo cordis affectu pro me ad Deum preces fundite, quem spiritus pene prorsus deseruit.
Autumarunt quidam, quibus mens non omnino bona, negavisse Hieronymum responsis ad tabellionem factis, quas prius affirmaverat rerum praedictiones, dixisseque non quae scripsi sed quod scriptum est, quippe cum Italica lingua vulgari duo haec invicem adeò consonent, ut nisi magna prolationi verborum diligentia adhibeatur, difficillimè distinguantur, siquidem mutata vocally, aspirationeque interposita, alterum in aliud quam facillimè vertitur. Fuit & alia sententia, dixisse illum verum esse quod scriptum est, non ad eos qui pravè interrogabant, sed ad id quod probè scriptum erat referens verba. Sed quoquo modo responsum dederit, compertum est ex re illud reddidisse, quamquam varia ab audientibus interpretatio facta est: Nam alii ambiguè de industria loquutum eum, & quidem consentaneè judicarunt, quo accipi simul possent, verum esse & notarii scriptiones fuisse scriptas, & suamet commentaria illis adversantia & divina etiam verba: Quum mos in Ecclesia sit apud eos qui de divinis loquuntur, identidem dicere sicut scriptum est, id emper ad sacra utriusque instrumenti verba referentes. Alii qui praedictionibus ad illam horam firmissimè perstiterunt, mutato gradu vacillarunt: Alii negationis expressae avidi prorsus deciderunt: nutabund expectandum rei finem statuerunt: attamen eorum qui aderant plurimi, quos inculpata Hieronymi vita & clarissima doctrina, rerumque praedictarum consentanea ratio & visa miracula in fide stabiliverant, verbis quae proferebat acrius intendentes animadverterunt, non quae à tabellione contra jus & fas extorta, tum aut adulterata fuerant, sed quae ipse de rebus futuris scripserat vera asserisse, & in hanc ipsam sententiam plerosque confirmarunt. Illud affirmantes fuisse in usu prioribus illis veteris Testamenti prophetis, perfidis interrogantibus obliquè adeò ambigueque respondere, ut quae affirmaverant negavisse viderentur, contraque quae negaverant viderentur affirmasse. Sic Micheam Acabo Regi de Assyriis expugnandis respondisse; Sic Prophetam Amos nec se Prophetam esse, sed nec Prophetae filium dixisse. Sic Joannem Baptistam dum de Prophetiae munere rogaretur loquutum fuisse. Et in hanc quoque sententiam Prophetae Ezcchielis nonnulla, deque responso Elisei ad Hazaelem depromi dicebant. Addi poterat ex Hieronymi, Augustini, & aliorum