A26815:286
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quare expendenda causa seorsum, expendendaque vita & mores hic faventium, illinc persequentium, unde illud tandem corrogetur, tres illos sacerdotes sanctissimos, nihil ob aliud quàm ob invidiam, quam in se propter veritatem praedicatam armaverant, veluti scelestissimos latrones à pessimis hominibus suspendio datos. In probatissimam enim vitam, in sanctissimam doctrinam nil nisi livor & odium inveniri potest. Confirmabantur autem haec omnia literariis monumentis, quae ab amicis multifariam scribebantur; quae si fortè Praesidum malitia non haberentur in pretio, nec tutò ab hominibus legi possent, meminisse probos tamen viros ea optare, quae nunc & magno aestimantur, sed & ipsa quoque Evangelia quondam sine caede & sanguine culta non fuisse. Qui enim ea praedicabant tormentis afficiebantur, & morte; atque ita quae dicebant proprio sanguine testabantur: unde Martyrum ad nos manavit nomen, inter quos egregium sibi locum vindicasset Hieronymus, tametsi non fuisset occisus à vetustis illis cultoribus idolorum. Neque una solum de causa Martyres, siquidem novimus ab Herode Juniore trucidatos infantes quibus Innocentum Martyrum nomen factum est. Alterius Herodis jussu, caput abscissum Joanni Baptistae, ut puellae satisfaceret incestae matri gratum facturae, cujus causa trusus in carcerem Joannes antea fuerat, obtestatus fas non esse fratris abuti conjuge, cujus veritatis testimonio martyris palmam adeptus est. Lapidatus à Judaeis Stephanus, dum Christum ⟨p. 138⟩praedicaret: à Gentibus varii & innumeri eandem ob causam trucidati Martyres. Sed ab Haereticis Petrus Martyr Ordinis Predicatorii neci datus est, Thomas verò Cantuariensis Episcopus, Christianorum non quidem re, sed nomine, ob res Ecclesiae repetitas gladio occubuit: Et tamen quos recensuimus, titulo sunt martyrii celebres. Hic autem trucidatus ob celebratum lumen fidei, ob vitia depulsa, ob veritatem Christianae fidei patefactam.
Accedebat putidae prorsus & infamy persecutorum vitae, mors horrenda, contaminatis moribus congrua, siquidem de multis qui eum & socios ceperant, deluserant, inter eundum ad carcerem vexaverant, debitum parvo temporis spatio supplicium sumptum est: quorum alii statim ad extremum positi, sed ducti poenitentia temporarias (quantum nobis conjectari licet) poenas dedere; alii non in praesenti duntaxat, sed in futuro etiam, quoad probabilibus signis comprehendi licuit, suppliciis plectuntur, siquidem fuere qui dum in vinculis torqueretur Hicronymus, & assereret vera esse quae praedixerat, ab eo petierint, ut thoracibus quibusdam clam appensis juberet ut ambularent, & fabarum mutaret colorem, & id genus alia, quae etiam interrogantium vanitatem simul manifestant, simulque Christo cùm aliis in rebus, tum i hac maxim part fuisse similem, qui de peragendis miraculis, ubi patiendi tempus advenerat, in derisum & contumeliam rogabatur.