A26815:283
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quòd & mores & mors persecutorum Hieronymi fautoribus collata magnam rebus ejus atque martyrio fidem cumulaverit.
CAETERUM praeter praenuntiationes impletas, praeter sanctissimam ejus nitidissimamque doctrinam, praeter inculpatam vitam, quibus & lumen fidei, & ratio & miracula adstipulantur: par esse ferebatur, ut aequa etiam penderetur lance, quàm foetidi hostium mores, quàm putida persequentium vita, quàm sancta sectatorum conversatio, & quàm undequaque pietate suffulta, etiamsi numero persecutoribus hostibusque posthaberentur. Neque enim semper & omnino majorem numerum praestari debere minori in opinion deligenda receptum est: quandoquidem innumera contra Christum, & Apostolos, Scribarum, Pharisaeorumque, & Sacerdotum, populorumque adversantium caterva surrexit. Contra Athanasium & Hilarium paucosque alios rectae fidei defensores, numerosissimi haeretici praeliabantur. Numerus quoque Episcoporum copiosior quae Arimini fuit Synodus, quàm quae in Nicaea Bithiniae, quae in Bisantio: quae in Calcedone. Sed hae rectae fidei propugnatrices sanctis viris munitae, Ariminensis autem illa pravis, subdolis, impiisque sacerdotibus freta impugnatrixque, & in aeternum rejecta & damnata.
CAETERUM praeter praenuntiationes impletas, praeter sanctissimam ejus nitidissimamque doctrinam, praeter inculpatam vitam, quibus & lumen fidei, & ratio & miracula adstipulantur: par esse ferebatur, ut aequa etiam penderetur lance, quàm foetidi hostium mores, quàm putida persequentium vita, quàm sancta sectatorum conversatio, & quàm undequaque pietate suffulta, etiamsi numero persecutoribus hostibusque posthaberentur. Neque enim semper & omnino majorem numerum praestari debere minori in opinione deligenda receptum est: quandoquidem innumera contra Christum, & Apostolos, Scribarum, Pharisaeorumque, & Sacerdotum, populorumque adversantium caterva surrexit. Contra Athanasium & Hilarium paucosque alios rectae fidei defensores, numerosissimi haeretici praeliabantur. Numerus quoque Episcoporum copiosior quae Arimini fuit Synodus, quàm quae in Nicaea Bithiniae, quae in Bisantio: quae in Calcedone. Sed hae rectae fidei propugnatrices sanctis viris munitae, Ariminensis autem illa pravis, subdolis, impiisque sacerdotibus freta impugnatrixque, & in aeternum rejecta & damnata.