A26815:296
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Hanc igitur inter erroris atque inscitiae caliginem Bembus ad veterum scriptorum tamquam lumen ac lucemrespexit primus, primusque ab hominibus, magnis quidem hortationibus, magno suo labour, multis reclamantibus ac repugnantibus, impetravit, ut Ciceronis ut Virgilii, ut Caesaris similes sese in dicendo, quam Apuleii, Macrobii, Statiique esse mallent, cum contenderet oportere, qui scriberent, eam dicendi formam, quae optima esset, habere animo & cogitatione comprehensam; ad eam tamquam ad exemplum aliquod orationem scriptionemque suam dirigere; Demosthene autem, aut Cicerone perfectius in dicendo aliquid promere se posse qui profiterentur, sua quidem sententia nimium subire oneris, nimium suis fidere viribus; quorum etiam jam olim error ac temeritate factum esse existimabat, ut malos multos scriptores haberemus: nam, cum nonnulli à Cicerone discedere, suique plane esse vellent, cum aliter, atque ille, dicere studerent; quoniam is perfectus, absolutusque esset; deterius dicere cogebantur. Haec Bembus cum dictitaret, cumque etiam litteris mandaret, egrè ille quidem; ⟨p. 142⟩sed multis tandem persuasit, spretos ac repudiatos antea scriptores optimos illos, repeterent: propositosque sibi ad imitandum haberent. Quo quidem Bembi labour, quibusque praeceptis, quantum eloquentia adaucta sit, cuivis facile est noscere; si ea, quae ante hanc illius disciplinam scripta sunt, cum hujus aetatis scriptoribus conferantur. Ea obita legation domum Bembus cum patre rediit, jam bonarum artium studiis incensus, jam eloquentiae, ac scribendi magno quodam amore flagrans; itaque in Siciliam usque ad Constantinum Lascarem Graecarum literarum causa profectus, trienniumque ibi commoratus est; tantumque ingenio, labour, assiduitate profecit, ut Graece non modo optime sciret, sed etiam polite, luculenterque scriberet: atque in Sicilia cum esset Latine de Aeetnae incendiis scripsit ad Angelum Gabrielem: qui liber, ab eo editus, in manibus hominum eruditorum non sine aliqua laud versatur. Post eam peregrinationem celeriter Bembus assecutus est, ut maxima apud omnes Italiae civitates, tum apud exteras etiam nationes, ejus esset ingenii admiratio: ita enim, uti res est, sic homines statuebant; perdifficile factu esse unum atque eundem duabus linguis tam scite, tamque ornate copioseque uti posse;
Hanc igitur inter erroris atque inscitiae caliginem Bembus ad veterum scriptorum tamquam lumen ac lucemrespexit primus, primusque ab hominibus, magnis quidem hortationibus, magno suo labore, multis reclamantibus ac repugnantibus, impetravit, ut Ciceronis ut Virgilii, ut Caesaris similes sese in dicendo, quam Apuleii, Macrobii, Statiique esse mallent, cum contenderet oportere, qui scriberent, eam dicendi formam, quae optima esset, habere animo & cogitatione comprehensam; ad eam tamquam ad exemplum aliquod orationem scriptionemque suam dirigere; Demosthene autem, aut Cicerone perfectius in dicendo aliquid promere se posse qui profiterentur, sua quidem sententia nimium subire oneris, nimium suis fidere viribus; quorum etiam jam olim errore ac temeritate factum esse existimabat, ut malos multos scriptores haberemus: nam, cum nonnulli à Cicerone discedere, suique plane esse vellent, cum aliter, atque ille, dicere studerent; quoniam is perfectus, absolutusque esset; deterius dicere cogebantur. Haec Bembus cum dictitaret, cumque etiam litteris mandaret, egrè ille quidem;