A26815:287
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Accedebat putidae prorsus & infamy persecutorum vitae, mors horrenda, contaminatis moribus congrua, siquidem de multis qui eum & socios ceperant, deluserant, inter eundum ad carcerem vexaverant, debitum parvo temporis spatio supplicium sumptum est: quorum alii statim ad extremum positi, sed ducti poenitentia temporarias (quantum nobis conjectari licet) poenas dedere; alii non in praesenti duntaxat, sed in futuro etiam, quoad probabilibus signis comprehendi licuit, suppliciis plectuntur, siquidem fuere qui dum in vinculis torqueretur Hicronymus, & assereret vera esse quae praedixerat, ab eo petierint, ut thoracibus quibusdam clam appensis juberet ut ambularent, & fabarum mutaret colorem, & id genus alia, quae etiam interrogantium vanitatem simul manifestant, simulque Christo cùm aliis in rebus, tum i• hac maxim part fuisse similem, qui de peragendis miraculis, ubi patiendi tempus advenerat, in derisum & contumeliam rogabatur.
Accedebat putidae prorsus & infami persecutorum vitae, mors horrenda, contaminatis moribus congrua, siquidem de multis qui eum & socios ceperant, deluserant, inter eundum ad carcerem vexaverant, debitum parvo temporis spatio supplicium sumptum est: quorum alii statim ad extremum positi, sed ducti poenitentia temporarias (quantum nobis conjectari licet) poenas dedere; alii non in praesenti duntaxat, sed in futuro etiam, quoad probabilibus signis comprehendi licuit, suppliciis plectuntur, siquidem fuere qui dum in vinculis torqueretur Hicronymus, & assereret vera esse quae praedixerat, ab eo petierint, ut thoracibus quibusdam clam appensis juberet ut ambularent, & fabarum mutaret colorem, & id genus alia, quae etiam interrogantium vanitatem simul manifestant, simulque Christo cùm aliis in rebus, tum i• hac maxime parte fuisse similem, qui de peragendis miraculis, ubi patiendi tempus advenerat, in derisum & contumeliam rogabatur.
Fuere qui levioribus calumniis non contenti, barbam vellere, vultum sputis foedare, calcibus impetere, pudibundas corporis parts nudare, injuriari, insultare & necem denique, quibus possent modis, procurare; sed paulò post miserando obitu exemplum posteris tribuerunt. Joannes Manettus civis Florentinus, ex eis unus, qui prophetam calcibus impetiverat, ejusque pudenda patefecerat, paucis post diebus ad mortem aegrotans, propriam dexteram dentibus moriens dilaniavit, ipsamque etiam manum, qua sacrilegium patraverat, moribundus intuens; dixit O manus! O manus! Tum ubi paululum quievisse videbatur, in hanc vocem, semet allocutus erupit. Nunc, nunc, de Hieronymi Savonarolae salute, & de tua damnatione factus es certior: quo dicto exhalavit animam.