A26815:300
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sed, quoniam non vivitur cum perfectis hominibus, percommode popularis haec ambitio cecidit: honorum enim cupiditate incensi, non ad suum se quisque format atque instituit arbitrium, sed ad populi, civitatisque judicium, consilia, mores, vitam, voluntatemque instituunt; dantque operam, non ut sibi ipsi, aut aliis fortasse quibusdam probati sint; sed, ut populo, civitatique, à qua honores scilicet expetant, placeant: ita fit, ut una, eademque perpetuo permaneat civitatis forma, atque una, eademque sit omnium civium communiter disciplina; neque singulorum privatim studiis, voluntatibusque variatis, reip. quoque ratio atque institutio vertatur atque mutetur; quam quidem cautionem, prudentiamque, una, praeter ceteras omnes, Venetorum civitas semper adhibuit; ut domesticos suos mores diligentissime retineret, essetque plane sua, neque quicquam exterum infundi in civitatem, aut ulla infici see peregrinitate pateretur. Cum igitur Bembus pater in eum cursum, quem tenuerat ipse, quemque summa cum laude, plausuque confecerat, filium induceret, atque compelleret, ille contra, alia spatia, cursusque alios animo agitaret, quamquam patri obsequy suadebat pietas, civium consuetudo hortabatur, propinqui, necessariique efflagitabant; tamen sic animo cogitabat, cujus ipse gloriae cupidus esset, eam ad se non à suis modo civibus, sed ab omnibus etiam gentibus ultro deferri; prehensandum sibi ejus rei causa neminem esse, supplicandum nemini, nullius suscipiendas inimicitias, nemini os laedendum: unam enim esse, ex omni laudum genere, ingenii gloriam, qua, sine ulla cujusquam querela, perfrui, ad extremum usque, homines soleant: honours imperitae modo multitudinis testimonium prae see far; ingenii laudem ac famam, etiam intelligentium hominum habere comprobationem: nec vero aut voluntatum mutationem, aut fortunae temeritatem extimescere; sed stabilem, firmamque etiam ad posteros commendationem habere: postremo permultos omnibus aetatibus exoriri, quorum opera, pro sua cujusque part, ⟨p. 145⟩resp. geri possit; at, cujus ingenii monumentis civitas ornetur, ne multis quidem saeculis unum extare, aut alterum: satis vero jam Bembos, magnos honours in republica, ad illustrandam familiae dignitatem, esse consequutos; satis nobilitatam, majorum suorum rebus gestis, suae memoriam stirpis esse;
Sed, quoniam non vivitur cum perfectis hominibus, percommode popularis haec ambitio cecidit: honorum enim cupiditate incensi, non ad suum se quisque format atque instituit arbitrium, sed ad populi, civitatisque judicium, consilia, mores, vitam, voluntatemque instituunt; dantque operam, non ut sibi ipsi, aut aliis fortasse quibusdam probati sint; sed, ut populo, civitatique, à qua honores scilicet expetant, placeant: ita fit, ut una, eademque perpetuo permaneat civitatis forma, atque una, eademque sit omnium civium communiter disciplina; neque singulorum privatim studiis, voluntatibusque variatis, reip. quoque ratio atque institutio vertatur atque mutetur; quam quidem cautionem, prudentiamque, una, praeter ceteras omnes, Venetorum civitas semper adhibuit; ut domesticos suos mores diligentissime retineret, essetque plane sua, neque quicquam exterum infundi in civitatem, aut ulla infici se peregrinitate pateretur. Cum igitur Bembus pater in eum cursum, quem tenuerat ipse, quemque summa cum laude, plausuque confecerat, filium induceret, atque compelleret, ille contra, alia spatia, cursusque alios animo agitaret, quamquam patri obsequi suadebat pietas, civium consuetudo hortabatur, propinqui, necessariique efflagitabant; tamen sic animo cogitabat, cujus ipse gloriae cupidus esset, eam ad se non à suis modo civibus, sed ab omnibus etiam gentibus ultro deferri; prehensandum sibi ejus rei causa neminem esse, supplicandum nemini, nullius suscipiendas inimicitias, nemini os laedendum: unam enim esse, ex omni laudum genere, ingenii gloriam, qua, sine ulla cujusquam querela, perfrui, ad extremum usque, homines soleant: honores imperitae modo multitudinis testimonium prae se ferre; ingenii laudem ac famam, etiam intelligentium hominum habere comprobationem: nec vero aut voluntatum mutationem, aut fortunae temeritatem extimescere; sed stabilem, firmamque etiam ad posteros commendationem habere: postremo permultos omnibus aetatibus exoriri, quorum opera, pro sua cujusque parte,